![[]](img/image.png)
INCOLORATE, Colorate, simulate. Epistola Gregorii X. PP. ad Regem Siciliæ, apud Marten. tom.
7. Collect. Ampliss. col. 229 :
Verum quia, sicut nobis a dignis fide suggeritur, ipse, nisi treugis tecum initis, quieta sibi ad tractandum de præmissis et secura tempora concedantur, occasionem assumet et causam ex hoc Incolorate prætendet hujusmodi recusandi tractatum, etc.