![[]](img/image.png)
INCONFECTUS, Non complanatus, asper, inæquabilis, Gall. Raboteux. Vita S. Germ. Autiss.
tom. 7. Jul. pag. 204. col. 2 :
Spatium vero lectuli sui trabeculæ dolatiles ambiebant, injectos cineres usque ad marginem continentes : qui tamen quotidiana impressione densati, Inconfecti soli duritiam præferebant. Inconfectum solumdici etiam potest, ut monent docti Editores, quod numquam aratro aut ligone versum exercitumve, obterentium pedibus omnino induruit.