« 1 incorporare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 332c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INCORPORARE1
1. INCORPORARE. Ugutio :
Corporare, corporeum facere, vel impinguare, vel in corpus immittere, inde Incorporare. Incorporare sibi Christum,dixit Petrus Blesensis Epist. 86. et 123. quod idem est ac sumere Christum in sacra Eucharistia, et in propriam substantiam transferre. Idem, sive alius Auctor Tractatus de sancta Eucharistia cap. 1 :
Non igitur satis est nasci de Virgine Christum,Si suus esuriens homo non Incorporet ipsum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Incorporare, Aggregare. Epistola Petri Abb. Cluniac. ann. 1142. apud Marten. tom. 1. Anecd.
col. 395 : Quando primo novam plantationem de Thierbach inchoastis, et in subjectionem esse Cluniaci destinatis, vos ipsos omnium fratrum Cluniacensium orationibus Incorporastis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Incorporare, Gallis Incorporer, Adjungere. Instrumentum ann. 1348. Hist. Dalphin. tom.
2. pag. 576 : Humbertus Dalph. Vienn. uniens, Incorporans et annectens perpetuo et inseparabiliter Dalphinatui suo castrum Miribelli.Litteræ ann. 1356. Ludewig. tom. 5. pag. 517 :
Territorium..... episcopali mensæ alias Incorporatum sibi suisque successoribus... perpetuo reservavit.Miracula S. Mildredæ Abb. tom. 3. Julii pag. 523 :
Si vero super istis paulisper procederemus, in medulla Cantiæ eum Incorporassemus.Hic loquuntur judices, qui manerium volebant in potestatem regiam seu fiscum redigere. Donatio ann. 1390. ex Schedis Præsidis de Mazaugues :
Unierit, Incorporaverit et annexerit... sicut de unione, Incorporatione et annexione constare videmus.
Incorporatio, Medicis, est cibi, qui sumitur, digestio et in propriam hominis substantiam
transmissio et traductio. Gloss. Gr. Lat. :
Σωματιϰὴ νομή, ἡ παράδοσις, Incorporatio.Alexander Iatrosophista lib. 2. Passion. cap. 79 :
Cibi.... qui stiptici sunt, bene digestibiles et evanadoti.Ubi Glossæ MSS. :
Evanadoti, i. facile Incorporabiles.Græcis autem εὐανάδοτα dicuntur, quæ facilem habent digestionem.
Incorporatio, interdum etiam pro œconomia seu Incarnatione Christi usurpatur. Ita non semel
Philastrius, in Catal. hæres.
Incorporatio, denique vox Jurisconsultorum est, diciturque de bonis, quæ in ærarium publicum
seu in corpus fisci rediguntur. Vide tit. Cod. Just. de Bonis vacantibus et
incorporatione, et Cod. Th. de Incorporatione.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Incorporationes Ecclesiarum, quibus redditus et decimæ subtrahuntur Ecclesiis parochialibus, ut aliis non
parochialibus conferantur, prohibet Concilium Trevir. ann. 1310. inter Anecd. Marten. tom.
4. col. 242. his verbis : Item, cum cessiones seu collationes Ecclesiarum : quas Incorporationes vocant, in quantum Ecclesiis et Monasteriis, non Personis, conferuntur, ad perpetuas alienationes pertineant super eisdem Ecclesiis Incorporandis... per importunitatem potentium ab Ecclesiarum Prælatis et Capitulis faciendis, tantæ et totiens gratiæ factæ fuerunt et fieri sperantur in posterum, quod parrochiales Presbyteri vix jam habent... unde secundum eorum statum commode sustententur, sed per Incorporationes hujusmodi, per quas redditus et decimæ a parrochialibus Ecclesiis subtrahuntur, licet de jure communi pertineant ad easdem, plurimis eisdem parrochialibus Presbyteris.... spiritualia seminantibus, ipsi carnalia non metunt.... Nos itaque.... statuimus ut deinceps.... hujusmodi institutiones seu Incorporationes Ecclesiarum non fiant in Ecclesiis et Monasteriis, nisi subsit causa notoria et legitima, de qua constet... Ita quod Incorporationes hujusmodi ipso facto non valeant, nisi contractu præhabito inter Episcopos et Ecclesiarum cathedralium Capitula causa rationalis..... ad prædictas Incorporationes de cetero faciendas inducat. Si qui vero aliquid contra fecerint.... illud decernimus irritum et inane. Per hoc tamen præsens nostrum statutum in nullo derogavimus Incorporationibus Ecclesiarum hactenus rite factis.Vide Haltaus. Glossar. German. voce Einleiben, col. 297.