![[]](img/image.png)
INCREPITUS. Chartularium Matisconense fol. 56 :
Silva ex oriente terminat a circio Increpito.Ibid. fol. 83 :
Terminat a medio die ab ipso Aldoni et genipereta Increpita.An montosus, ut vir doctus suspicatur ? An circius dicitur Increpitus ab increpando seu sibilando, quia dum flat sonum vel sibilum edit ; genipereta vero Increpita, quod in igne crepitet juniperus, dum accenditur ?