![[]](img/image.png)
INCURARE, Curionem, Parochum facere, Ecclesiæ curam conferre. Charta Durandi Episcopi
Cabilonensis ann. 1220. inter Instr. tom. 4. novæ Gall.
Christ. col. 246. :
Sciendum est etiam, quod Abbas S. Ruffi et Conventus unum de Fratribus suis idoneum ad curam Ecclesiæ præsentabunt, et tam nos de cætero, quam successores nostri præsentatum Incurabimus.
Incuratus vero nobis et nostris successoribus ad omnia ea tenebitur, quæ tenentur alii nostri Sacerdotes. Et mox :
Præsentans vero et Incuratus in vita sua præfatæ Ecclesiæ præesse tenebitur.
Incuratus, Cui cura Ecclesiæ data est, Curatus. Charta Official. Lugdun. ann. 1276 :
Quod quotiescumque instituetur,Charta ann. 1244. inter Instrum. tom. 4. novæ Gall. Christ. col. 249 :Incuratus inposterum in dicta Ecclesia, seu etiam Capellanus, qui in dicta Ecclesia curam habeat animarum, etc.
Johannes tamen presbyter Incuratus ipsius Ecclesiæ de Melliceyo, etc. Antonius capellanus Incuratus Alavardi,in Instrum. ann. 1318. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 175. Vide Cura.