« »
 
[]« Incurrementum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 336a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INCURREMENTUM
INCURREMENTUM, Bonorum alicujus fisco addictio, confiscatio, practicis nostris olim Encorrement. Charta ann. 1284. in Reg. Cam. Comput. Paris. alias Bitur. fol. 99. r°. :
Quod si aliquis hominum suorum... tale crimen committeret, propter quod oporteret de consuetudine vel de jure extremæ tempestatis discrimini bona subjici condempnati, quod vulgariter Incurrementum vel confiscatio appellatur, totum illud Incurrementum et confiscatio ad dictum militem et successores suos perpetuo remaneat.
Alia ann. 1229. inter Probat. tom. 3. Hist. Occit. col. 344 :
Dixit quod les Encorremens totius Albiæ sunt episcopi, sine consortio prædictorum. Encourement
vero, dicitur Mulcta, quam quis delinquendo incurrit, in Lit. ann. 1362. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 586. art. 35 :
Que nostre prevost de Paris, auquel appartient la cognoissance des cas et chouses dessusdit, puist modifier et modérer sur ce et sur l'Encourement et la qualité desdites peines.
Vide Incurrimentum. Hinc