« »
 
[]« Indisciplinatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 344a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INDISCIPLINATIO
INDISCIPLINATIO, Relaxatio a disciplina et a recta vivendi ratione. Possidius in Vita sancti Augustini cap. 25 :
Indisciplinationes quoque et transgressiones suorum a regula recta... arguebat.
Gregorius M. lib. 3. Epist. 38 :
Ne non rectitudini, sed Indisciplinationi, quod absit, videamini consentire.
Utitur rursum lib. 4. Epist. 7. lib. 7. Ind. 2. Ep. 5. ut et Evagrius in Vita sancti Antonii, Senator lib. 7. Ep. 3. etc. Vita B. Stephani Abbatis Obasinensis lib. 1. cap. 9 :
Indisciplinationes et transgressiones suorum, maxime juvenum ac puerorum tam districte coercebat et arguebat, etc. Ἀμαθείαν, ἀπαιδευσίαν, ἀλογίαν,
apud Theophanem, Indisciplinationem reddidit Anastasius Bibliothecarius in Hist. Eccles. Glossæ MSS. ad Concil. Antioch. can. 3 : Indisciplinatione, inquietudine, ἀταξία in Græco.