« Infalistatio » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 349b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INFALISTATIO
INFALISTATIO, Pœnæ species. Radulfus de Hengham in Summa parva cap. 3 :....
Commisit feloniam, ob quam fuit suspensus, utlagatus, vel alio modo mortis damnatus, vel demembratus, vel apud Dovere Infalistatus, vel apud Surthampton submersus, etc. Ubi Editor ac Interpres vocem a Falaisiis, seu marinis aggeribus deducit, quod apud Dubrenses felones in Falaisiis extremo supplicio afficerentur : quo casu legendum esset Infalisiatus.