« Infanc » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 350a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INFANC
INFANC, Infang, Manuum injectio, a Saxonico in, præpositio, et fang, Manus,
quasi manu apprehensio, unde fangen, Capere. Lex Bajwar. tit. 3. cap. 1. § 3 :
Si in eum contra legem manus injecerit, quod Infanc dicunt, etc.Ita tit. 4. § 3. et tit. 5. § 3.
Infang-Thefe, Infang-Theof, Infangenetheof, Infanghthiefe, Voces
unius ejusdemque originis et notionis, quæ latronis capti in terra alicujus, et saisiti
latrocinio, jurisdictionem et cognitionem denotant ; a Saxon. in, quod est Intus, et
fangan, Capere, deprehendere, et ðeof, fur. Ita igitur
appellatur passim in Chartis Anglicis regale privilegium, alicui a Rege concessum, per
quod licet homines, in suo dominio cum re furtiva deprehensos, judicare ac punire : quod
quidem privilegium Baronum proprie fuit, ut est in Leg. Edw. Confess. cap. 21. 26. et in
Reg. Majest. lib. 1. cap. 4. Quoniam Attachiamenta cap. 100. § 1 :
Barones, qui libertates habent de sok, toll et theame, Infang-thief, outfang-thief, possunt judicare in Curia sua, si aliquis inventus fuerit infra libertatem suam, saisitus de aliquo latrocinio manifesto : sicut handhabband and bak-bearand, et insecutus fuerit per siker-borgh.Ubi hand-habband, id est, manu tenens, aut in dorso portans rem furtivam. Sic ad hoc, ut quis de latrone cognoscat, necesse est, ut in dominio suo cum re furtiva capiatur, sive sint proprii homines, sive alieni. Ita Cowellus, Rastallus, et alii hanc vocem interpretantur. Will. Thorn. pag. 2030 : Infangenðef,
hoc est, latrones capti in dominio, vel in feodo vestro, et de suo latrocinio convicti in Curia vestra judicentur. Alii jurisdictionis istius speciem restringunt ad homines solummodo dominii, ut Bracton. lib. 3. tract. 2. cap. 35. § 1. et Fleta lib. 1. cap. 47. § 4. ubi Infangenthef, dicitur
esse latro captus in terra alicujus, saisitus de latrocinio de suis propriis hominibus. Vocabul. Anglic. Gall. ex Tabulario Beccensi :
Infangenethes, Avoir la progenie de vos nays pris en mainoure, se il se met en vôtre court et seit donné par eus.Ita etiam Leges Edwardi Confessoris cap. 26 :
De Infangthefe : Justitia cognoscentisSubdit Bracton. loco laudato :(id est, confitentis)latronis sua est(i. Baronis)de homine suo, si captus fuerit super terram suam.
Sed non sequitur, quod illeUbi alienos latrones judicandi facultatem intelligit, quam Utfangenethef vocabant.(Baro)posset hominem suum proprium, captum extra libertatem suam, reducere usque intra libertatem suam, et ibi eum judicare ex tali libertate ; debet enim quis juri subjacere ubi delinquit. Proprios enim latrones et alienos infra libertatem suam captos judicare possunt.
◊ Idem denique supra ait, necesse esse, ut latro sit in
saisina furti : alioquin cognitio pertineret ad Curiam Regis. Vides, inquit
Spelmannus, legum vicissitudinem, Edwardi enim illa Confessoris ait, justitiam
cognoscentis latronis
ad Curiam Baronis pertinere, qui habet infangthefe : negat suo ævo
Bractonus, asserens hoc nemini tunc competere, nisi Regi.
◊ Quoad judicium de Infangthefe capti cum furto manifesto,
Britonnus cap. 15. duci eum jubet in Curiam, recitatisque coram Coronatore, festinantius
accersito, saccabori et testium accusationibus, nulla expectata responsione, morti
judicandum. Grave hoc et Stanfordio visum lib. 1. cap. 23. licet non inficietur. Hodie,
subdit idem Spelmannus, nec in Curiis Baronum, qui antiquis suis Chartis
Infangthefe, aut outfangthefe obtinuere, nec in Hundredo aut Comitatu talis
exercetur jurisdictio. Comitatui ademptam probabile est Statuto Magnæ Chartæ cap. 17.
Placita Coronæ Vicecomitibus prohibente : ejusdemque forte vigore Hundredis illis et
Wapentachiis, quæ tunc in Vicecomitum erant administratione. Postea Baronibus videtur
adempta, vel potius antiquata, Regiis judicibus (ut hodie in Gallia fit) Justitias
patrimoniales prævenientibus, sibique ejusmodi criminum cognitionem
asserentibus.