![[]](img/image.png)
INFANTATICUM, Jus Infancionis vel Infantis,
quidquid ad eum jure pertinet,
Infantazo, in Chronico Roderici Cid. cap. 2. Charta Aldefonsi Regis Castellæ æræ
1209. in Hist. Segoviensi cap. 18. § 3. 4. sic clauditur :
Lucas Tudensis in Chron. pag. 96 :
Anno primo, quo Rex serenissimus præfatus Aldefonsus Infantaticum a Rege Fernando patruo suo recuperavit.Rodericus Toletanus lib. 7. de Reb. Hispan. cap. 18 :
Omnia enim quæ perdiderat, acquisivit, et etiam Infantaticum, quod sub dubio vertebatur.
![[]](img/image.png)
Tradidit etiam filiabus suis, Urracæ scilicet et Geloyræ, totum Infantaticum, cum omnibus Monasteriis, quæ ipse construxerat.Charta Ferdinandi Regis Hispan. æræ 1203. apud Oyenartum in Notitia Vascon. pag. 330 :
Dono vobis unicæ sorori meæ quantum Infantaticum in Regno meo est, videlicet in Toleto et in tota Alenserra... villas, castella, hæreditates, Monasteria, et omnia, quæ ad Infantaticum pertinent.