« »
 
[]« Infantes » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 351a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INFANTES
INFANTES, apud Scriptores non semper dicti, nuper nati, et qui fari nesciunt, sed quique pueri, apud Afros præsertim, ut observat Baronius ann. 303. n. 36. ex Victore Vitensi lib. 3. de Persecut. Vandal. pag. 43. Ubi Lectores infantulos exilio traditos scribit.
Infantes, Neophyti, recens baptizati. Sanctus Zeno Veronens. Episcop. Invitatione 8. ad Fontem :
Eia quid statis, fratres, vestram quos per fidem genitalis unda concepit, per sacramenta jam parturit, ad desiderata quantocyus festinate. Solennis hymnus ecce jam canitur, ecce mox Infantum jam dulcis vagitus auditur, ecce parientis uno die ventre clarissima turba procedit.
Idem Serm. 1. ad Neophytos :
Ex quo (fontis lavacro) qui eratis ætate diversi, diversi natione subito unigeniti emersistis Infantes.
Vide eumdem Serm. 5. Infantes autem dicuntur Neophyti, quia per baptismum renascuntur ad vitam æternam. Paulinus lib. 1. de Vita S. Martini :
Ille autem ut penitus vitam post fata novaret,
Confestim æterna nituit renovatus ab unda.
Pacianus Barcinon. Episc. Serm. ad Fideles :
Aperire desidero qualiter in baptismo nascamur, et qualiter innovemur.
Scite Optatus lib. 5. dixit, baptisma esse
virtutum vitam, criminum mortem, nativitatem immortalem, etc
.
Infantes, Liberi, quomodo Enfans dicimus. Glossæ MSS. ad Canones Conciliorum : Prolès, Infantes. Conventus apud Marsnam § 3. in Annalib. Francor. Bertin. ann. 851 :
Talem fidem... unusquisque Infantibus fratris sui, si obierit, qui superfuerit, conservabit.
Edictum Pistense cap. 31 :
Et si Infantes inde nati sunt, secundum legem et antiquam consuetudinem nostram Infantes matrem sequantur.
Ado Viennensis in Chron. :
Quem postea Theodoricus sub fide receptum, de muro urbis, cum simul loquerentur, præcipitat, Infantesque ejus interficit.
Charta fundationis Monasterii Vabrensis ann. 23. Caroli Calvi, apud Catellum in Comitib. Tolosan. pag. 69 :
Et de mancipiis ad ipsum locum cedimus his nominibus, Trudinare et uxore sua cum Infantibus eorum, etc.
Charta Willel. domini Montispessulani ann. 1103. apud D. Brussel de Usu feud. tom. 2. pag. 729 :
Quo mortuo sine legitimis Infantibus, habeat vicariam cum castello ille vel illa cui Bernardus diviserit.
Tabularium S. Vincentii Cenoman. :
Ego Rotrocus Comes de Mauritania, et mea uxor Adelis et filii nostri Rotrocus et cæteri nostri Infantes, concessimus Avesgaudo Abbati et Monachis S. Vincentii locum S. Langisi qui nobis attinebat jure patrimonii.
Vide Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 88. Chron. Besuense pag. 523. 559. 576. etc. Chartam ann. 1148. in Probat. Hist. Monmorenc. pag. 49. et Scaligeriana pag. 100. etc.
Infantes, et Pueri, promiscue, dicti etiam Magnatum filii, qui nondum, ex ætatis defectu, feudorum paternorum possessionem adierant, quæ a custodibus,[] vel tutoribus deserviebantur, donec ad legitimam ii pervenissent ætatem, ut pluribus docuimus in verbo Hæres, adjecta pariter eorumdem feudorum denominatione. Verbi gratia, Fridericus Henrici II. Imp. filius, quem spectabat Apuliæ seu Siciliæ regnum ex matris jure, Infans Apuliæ, appellatur, quia juvenis erat, ait auctor Chronici Senoniensis cap. 19. Chronic. Monast. Mortui-maris ad ann. 1219 :
Infans Apuliæ a domno Papa Honorio sublimatur in Imperatorem.
Puer Apuliæ, in Chronico Flandr. cap. 21. Philippus Moushes :
Quar tout li Baron qui la erent,
L'enfant de Pulle couronnerent.
Guillelmus Brito lib. 12. Philipp. de primogenito filio Regis Angliæ :
Non tibi des requiem, donec Puer Anglicus armis
Victa, quibus nil juris habet, tibi sceptra resignet.
Et idem Muskius in Philippo Augusto :
Car l'Enfés d'Angleterre estoit
Ses om, et la crois pris avoit.
De filio Comitis Campaniæ, idem Muskius :
L'Enfant de Champagne avoet,
Et maint franc baceler iluec,
Feit Cevalier avec son fils,
Qui furent franc ome et gentil.
Adolescens Bohemicus, de filio Regis Bohemiæ, apud Monachum Pegaviensem pag. 6. Guillelm. Guiartus de filio Comitis Hannoniæ :
Un jour li prent l'Enfant à dire,
Qui de son domage ot grand ire.
Infra :
Là est li Enfés de Henaut,
O grant gent pour Flamens requerre.
Ita l'Enfant de Warwic, apud Monstrelletum 2. vol. l'Enfant de Cleves, apud Berrium in Carolo VII. qui eidem Monstrelleto le Damoisel de Cleves. Chartam Gaufredi Episc. Ambianensis ann. 1118. subscribit Radulfus Puer de Arenis, apud Louvetum tom. 2. Antiq. Bellovac. pag. 115. Ubi vox puer idem valet ac hæres.
P. Carpentier, 1766.
Chartam Ramerii abbatis S. Salvatoris Monte Annato ann. 1152. apud Cencium inter Census ecclesiæ Romanæ subscribunt
Stephanus de Tebaldo. Jacinctus domini papæ dapifer. Stephanus Infans filius Stephani de Tebaldo
.
Infantes ac Pueri interdum præterea indigitabantur, et si fortean prædiorum paternorum adiissent possessionem, vel certe eorum possessores audirent. Charta Alemannica 76. Goldasti :
Notavi diem Martis 4. Non. Octob. sub potestativa manu Hludowici Regis et Pueri, et sub Adalberto Comite.
Charta ann. 1088. apud Beslium in Episcopis Pictavensibus :
Sub regimine Regis Francorum Aquitaniæ Ducatum tenente Guillelmo Infante Pictavorum Comite, etc.
Charta ann. 1100 :
Bernardus Infans de Dorlendio, tertiam partem molendini ad schancham in eadem villa.
Charta Adalberonis Archiepisc. Hammaburgensis ann. 1143 :
Qualiter et nos et Domina Ducissa Gertrudis, et filius suus H. Puer Dux Saxonum, etc.
Apud Ughellum tom. 2. pag. 372 :
Fridericus Puer Dux Suevorum filius bonæ memoriæ Regis Conradi,
subscribit Diploma Friderici I. Imper. ann. 1160. sic Philippus Puer frater Regis, subscribit Chartam Bartholomæi Episcopi Parisiensis ann. 1146. Ita olim Imperatorum filios, superstitibus[] parentibus, Nobilissimos Pueros appellatos in Fastis, declarant eorumdem Imperatorum Constitutiones, in quibus ut plurimum binis istis literulis N. P. hæ appellationes designantur, ut observatum a Cujacio ad leg. 4. Cod. de Privileg. eorum, qui in sacro Palat. milit. Constitutio Theodosii, Valentiniani, et Arcadii, apud Sirmondum in Appendice ad Cod. Th. cap. 8. sic clauditur :
Data x. Kal. Maias Constantinopoli, Honorio Nobilissimo Puero, et Evodio Coss.
ut Epistola Valentis et Ursacii in Fragm. S. Hilarii :
Data Gratiano Nobilissimo P. et Dagalaifo Coss.
Exinde voce Puer abrogata, Nobilissimi nude postmodum appellati, ut suo loco docemus.
Infantes, appellati in Hispania Regum filii. Vitalis Episcopus Oscensis :
Regum filii, dum sunt in Infantia, vel pueritia constituti, non Reges, sed Infantes consueverunt, et præcipue in Hispania, appellari. Ex quo contingit, quod qui ex Rege genitus ad talem statum, deficiente sibi regno, non valeat pervenire, quod Rex dici valeat cum effectu, in ea nuncupatione remaneat, quantumcumque processerit in ætate, quam a principio est sortitus. Unde contingit, quod tales, qui regnum ratione originis promerentur, regnum tamen nequeunt adipisci, Infantes, quamdiu Reges non fuerint, appellentur.
Sed quod addit, ut et Molinus, Infanzones postmodum appellatos in Hispania, quasi ab Infantibus genitos, jure carpitur ab Hieron. Blanca. Aiunt porro primitus hanc nomenclaturam filio suo primogenito Sancio indidisse Ferdinandum II. Regem Castiliæ et Leonis, quam ab Anglia hauserat, ducta in uxorem Leonora, filia Regis Angliæ. Sed longe ante istud temporis Infantium et Infantissarum obtinuisse nomina, docemur ex Epistola Pelagii Episcopi Ovetensis, qui vixit ann. 1100. Is enim in Veremundo II. Rege :
Habuit duas nobiles uxores : ex una genuit Infantissam domnam Geloiram. Ipse Infans Ordonius Fronildi Pelagii genuit plures filios, etc.
Utitur ibi non semel. Chartam Alfonsi VI. Regis Castellæ æræ 1118.
subscribit Ramirus Infans Garsiæ Regis filius
, apud Anton. de Yepez in Chronico Ord. S. Benedicti tom. 3. Jacobus Rex Aragon. ann. 1272. in suo Testamento instituit suum
filium primogenitum Infantem Petrum heredem in regno Arragon. etc
. apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 1144. Vide Suritæ Indicem lib. 1. æra 1063. 1064. Michaelem del Molino in Repertorio Foror. Aragon. voce Primogenitus, et Sebast. Cobarruviam in Thesauro Linguæ Castellanæ.
P. Carpentier, 1766.
Annal. Laur. Bonincont. ad ann. 1424. apud Murator. tom. 21. Script. Ital. col. 183 :
Petro fratre (Alphonsi Taracon. regis) quem Infantem appellabant (quæ est dignitas apud Hispanos post regiam prima), etc.
Infantissæ, Nobiles puellæ. Lucas Tudensis in Chron. pag. 88 :
Habuit etiam duas nobiles concubinas, et ex una genuit... et ex alia Infantissa domnam Geloyram. Ipse Infans Ordonius ex Infantissa Fronildi Pelagii genuit plures filios.
Adde pag. 106. Charta Aldefonsi Regis Castellæ æræ 1219. apud Colmenares cap. 18. § 3. et 4 :
Ego Aldefonsus D. G. Rex Castellæ et Toleti, una cum uxore mea Alienor Regina, et cum filia mea Infantissa Berengaria, etc.
Occurrunt eadem verba in aliis æræ 1227. et 1228. apud Jo. Pinedam ann. 1189. et Salazarum in Vita S. Epitacii pag. 123. Ubi [] Garibaius lib. 12. cap. 24. observat Infantissam in iis appellari, quæ hodie Infanta dicitur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Infanta, Vox non recentioris usus apud Hispanos quam Infantissa ad designandas puellas ex regia progenie oriundas. Concil. Ovet. ann. 1115. tom. 3. Collect. Concil. Hispan. pag. 325 :
Sorores itaque jam dictæ Reginæ, dona Geloyra Infanta... atque Infanta dona Tarasia cum omnibus filiis et filiabus... juraverunt et confirmaverunt.
Aldefonsi Hispan. Reg. Præceptum ann. 1132. tom. 8. Spicileg. Acher. pag. 176 :
Infanta Sanctia germana Regis confirmavit.
Jos. Moret. Antiquit. Navarræ pag. 587 :
Hic requiescit famula Dei Hisabela Infanta filia dicti Regis Petri.
Infantes, Pueri symphoniaci, vulgo nostris Enfans de Chœur. Ordo Romanus :
Et statuuntur per ordinem acies duæ, Paraphonistæ quidem hinc inde aforis, Infantes ab utroque latere infra per ordinem, et mox incipit Prior scholæ Antiphonam, etc.
Alibi :
In quacumque schola reperti pueri bene psallentes tollantur inde, et nutriantur in schola Cantorum, et postea fiant Cubicularii.
Alio loco, Infantes paraphonistæ. Pueri de altari, in Capitulo generali Canonicorum Rotomagens. ann. 1311. Pueri, nude in Charta Evrardi Episcopi Ambianensis ann. 1218. pro erectione Præcentoriæ in eadem Ecclesia tom. 12. Spicilegii Acheriani pag. 166.
P. Carpentier, 1766.
Infantes Albæ, Pueri symphoniaci, quod Alba induantur sic appellati, nostris etiam Enfans d'aube. Charta ann. 1478. in Reg. 205. Chartoph. reg. ch. 310 :
Notum facimus... nos Infantium albæ de choro ecclesiæ beati Martini Turon. humilem recepisse supplicationem, continentem eosdem supplicantes, dum parvuli sunt in ætate tenera et Albæ Infantes, etc.
Lit. admort. ann. 1475. in Reg. 195. ch. 1540 :
A laquelle messe doivent assister deux Enfans d'aube et autres gens de ladite église (de Troyes).
Vide supra in Alba 3.
Infantum Officium, apud Joannem Episcopum Abrincensem de Offic. Ecclesiast. Id est, puerorum, quod canebatur in Nativitate Domini.
Infantes Monasterii, Iidem, qui vulgo Oblati, nutritii, de quibus agimus suis locis. Capitula Theodori Cantuar. cap. 34 :
Infantes Monasterii 14. annis carnem manducant.
Statuta Ord. S. Benedicti tom. 6. Spicilegii Acher. pag. 33 :
Item statuimus, quod Infantes, qui recipiuntur in Monasteriis, et quotidie audiant Regulam exponi, et scholam non exeant, donec legitimæ sint ætatis, et tunc professionem faciant, et benedictionem accipiant, secundum formam Regulæ.
Vide Addit. 1. Capitul. cap. 37. Iidem Pueri Monasterii dicuntur apud eumdem Theodorum cap. 115. ubi vetantur Pueri Monasterii ante 25. annos ordinari. Horum modestiam in Ecclesia belle describit Domnizo lib. 1. de Vita Mathildis cap. 15. de Bonifacio Duce :
Scilicet assistens ad opus divum bonus ipse
Stabat in excelso solio, non corde superbo :
Aspiciensque chorum, facies vidit puerorum
In terra pronas, psallentes dulciter horas,
De quibus admirans, ita cur stant, seque regirant,
A Monachis didicit, semper quod stant ibi fixi.
Hoc non oblitus jocundus Dux et opimus,
Ire super tectum clam templi fecit honestum
Quendam quippe virum cum numis, vult quia mirum
Ipse videre, decem libras vir jactat ab æde,
In medioque choro strepitus sonat, et puerorum,
Quorum palpebræ penitus nec sic patuere.
Aspexit numum tetigit non ullus et unum.
[]
Unde magis gaudens præclarus Dux ait autem :
In modicis annis sunt hi pueri velut almi.
Similia refert Eckeardus de Casibus sancti Galli cap. 1. ubi de Conrado Rege, qui
in processione Infantum Cœnobii pomis in medio Ecclesiæ pavimento sterni jussis, cum nec unum parvissimorum moveri, nec ad ea attendere vidisset, miratus est disciplinam.
Consulendus etiam de hujusmodi Monachorum modestia in Ecclesia idem Scriptor sub finem libri 3. et auctor de Conversione Otgerii apud Mabillonium tom. 5. SS. Benedict. pag. 663.
P. Carpentier, 1766.
Infans Aulæ, Puer honorarius, Gall. Page. Memor. H. Cam. Comput. Paris. ad ann. 1415. fol. 47. r°. :
Mathæus Loison, Infans aulæ domini ducis Bituricensis, ordinatus contrarotulator receptæ ordinariæ senescalliæ Tholosæ.
Nostris Enfançon, Puerulus. Lit. remiss. ann. 1389. in Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 23 :
Deux petiz Enfançons estans de la ville de Courcelles, etc.