« Infestio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 354a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INFESTIO
INFESTIO. Historia Monasterii Novient. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1155 :
Ipso anno cœpit Abbas jam dictus debilitari, ita quod in manibus ejus et cruribus pustulæ tumescerent, ex quibus sanies ebulliebat. Quo morbo semper invalescente, discrimen impositum est ei Infestionis, et probandus ad mensem et dimidium in sequestro recluditur.Puto legendum Infectionis, hacque voce contagionem significari, Gall. Infection. Sententiam confirmat segregatio unius mensis cum dimidio ; tantumdem enim temporis segragari solent qui pestilentia inficiuntur.