« »
 
[]« Infirmitates » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 355a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INFIRMITATES
INFIRMITATES, Feminalia, subucula, aliave ejusmodi indumenta interiora, [] sic dicta vel quod pro infirmitate Monachis concessa fuerint, vel quod iis infirma corporis seu pudenda tegerentur. Bernardus in Ordine Cluniac. part. 1. cap. 74. n. 42 :
Cocti omni tempore mutant Infirmitates suas, mane post tres orationes, vel si tale tempus est, talisque dies post Litaniam, et vespere statim mutatis diurnalibus calceis et cultello, nihil loquuntur ibi, nisi fuerit causa pertinens ad Infirmitatem eorum necessaria, et hoc ita quiete, ut vix queat audiri ; mutantur autem in domo infirmorum, in loco ad hoc deputato.
Usus veteres Cisterciensis Ordinis cap. 69 :
Et fiat intervallum, ut qui voluerit se calciare, vel ad secessum ire, aut Infirmitates remutare, aut manus abluere, etc