![[]](img/image.png)
INFLICTIO. Charta ann. 1360. fol. viiixx vii.
Regesti Johannis Comitis Pictav. ex Chartophylacio Regio :
Cum humili Inflictione significatum nobis fuit,hoc est, afflictione, ut conjecto ; hic enim sermo est de querimoniis delatis ad Comitem. Multa Inflictione corrigere, in Cod. Theod. lib. 9. tit. 17. Idem videtur quod Expositio, expostulatio.