![[]](img/image.png)
INFRAMISSIO, Quidquid alicui possidendum assignatur et in cujus possessionem mittitur. Pactum
Ravennat. inter et Ferrar. ann. 1227. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col.
440 :
Item quod omnes Inframissiones et tenutæ datæ per... potestates Ferrariæ et Ravennæ... difframittantur, reddantur et restituantur omnibus sine aliqua quæstione.Aliud inter Paduan. et Ferrar. ann. 1234. ibid. col. 442 :
Et si Inframissiones aliquæ factæ sunt pro communitatibus civitatum, revocentur et reducantur ad suum statum.