« 2 ingenium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 360c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INGENIUM2
2. INGENIUM, Machina bellica, ingenio et arte adinventa, constructa. Tertullianus de
Pallio cap. 1 :
Nam et arietem.... nemini unquam adhuc libratum illa dicitur Carthago, studiis asperrima belli, prima omnium armasse in oscillum penduli impetus debile pecoris caput vindicantis. Cum tamen ultimarent tempora patriæ et aries jam Romanus in muros suos quondam auderet : stupuere illico Carthaginenses ut novum extraneum Ingenium.Ita arietem argumentosum Ingenium vocat Miscella lib. 17. pag. 489. ubi Theophanes pag. 318. τὸ τεχνούργημα. Tudebodus lib. 5. pag. 811 :
Atque eum acceptum ligatis manibus et pedibus posuerunt in fundum cujusdam Ingenii, quod Perrea vocatur, etc.Joinvillæ Hist. S. Ludovici Edit. D. Cangii pag. 39. et 40 :
Un soir advint que les Turcs amenerent ung Engin, qu'ils appelloient la Perriere, ung terrible Engin à malfaire..... par lequel Engin ils nous gettoient le feu gregois à planté... Quoy voiant les Sarazins, ils attirerent tous leurs Engins, dont ils en avoient seize, et les couplerent en façon que tous tiroient à nostre chastel.Instrum. ann. 1322. apud Rymer. tom. 3. pag. 939 :
Et quædam Ingenia ad projiciendum petras grossas super castrum prædictum.Albertus Aqu. lib. 1. cap. 30 :
Et applicitis Ingeniis, duobus in locis muros perforant.Adde lib. 2. cap. 28. lib. 4. cap. 35. lib. 5. cap. 30. Gauterius Cancellar. de Bellis Antioch. pag. 446 :
Ingenia, quibus Sardonas capi posset, studiose præparabant.Epist. Balduini Comitis Flandr. de Expugnatione Constantinopolitana :
Duxitque fossatum, ne muris applicare possent Ingenia.Will. Brito lib. 7. Philipp. :
Rigordus ann. 1190 :..... IngeniorumCura quibus, pontemque data est a Rege tuendi.
Petrariis suis et mangenellis, et aliis Ingeniis tantum fregerat de muris civitatis, etc.Philippus Mouskes :
Chron. Petri IV. Regis Aragon. lib. 3. cap. 23 :Sour quatre ruées fist Engiens,Et de cloies et de merriens,As pons torneis, et castiaus,Et tumeriaus et trebukes, etc.
Et faen fer Ginys en Valencia... per combatre.Utuntur præterea Erchempertus cap. 10. Nangius in Chron. ann. 1196. Levoldus Northovius in Chr. Markano ann. 1278. Thwroczius pag. 16. 23. 72. 97. 153. Bromptonus, et alii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ingeniolum, Parvum Ingenium, Petit Engin, in Glossis Lat. Gall. Sangerman. Chronicon
Cornelii Zantfliet apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 387 : At oppidani (Trajectenses) nova practica comperta, molas alias super decursum Mosæ fabricari fecerunt, cum catenis ferreis illas colligantes, per quod Ingeniolum frustrati sunt conatus Leodiensium, nec unquam oppidanis defecit farina.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ingeniare Urbem, Machinis bellicis oppugnare. Gasparis Barthii Glossar. ex Anonymi Histor.
Palæst. : Igitur si vobis bonum et honestum videtur, eligat se ante alios unus ex vobis, ut si aliquo modo vel ingenio civitatem acquirere vel Ingeniare potuerit, vel per se vel per alios concorda voce, ei urbem dono concedamus.
Ingeniosi, Machinarum bellicarum confectores, vel qui iis præsunt in bellis, quos vulgo
Ingénieurs dicimus. Plinius Junior lib. 10. Epist. 40 :
Architecti tibi deesse non possunt. Nulla provincia est, quæ non peritos et Ingeniosos homines habeat.Albertinus Mussatus lib. 4. pag. 21 :
Cum balistarum tormentorumque omnis generis apparatibus Ingeniosos ad castri oppugnationem sero perordinat.Chron. Pisanum apud Murator. tom. 6. col. 102 :
Compositio autem ab Ingeniosis Pisanorum artificibus manganis, gattis, atque ligneis castellis urbem fortiter expugnabant ; et cum his machinis urbis mœnia et mœnium turres potentissime rumpebant.Qui igitur ingeniis, seu machinis bellicis præerant, Ingeniarii dicebantur. Philippus Mouskes in Ludovico VIII :
Infra :Quant li boins mestres Amauris,Le Sire des Engignours,Commandere des Minours,Et larges en mainte maniere,Si vaillans kil portoit baniere,S'en fust alés droit as engiens,Et faisoit la douler(lat. dolare)mairiens.
Guillelmus Guiart ann. 1206 :Quar mestre Amauri adreça,L'Engignor, le vaillant ome, etc.
Alibi :Li Engigneur engins dreçent.
MS. :Engigneur engins chapuisent.
Vide Ottonem Morenam pag. 55. et ibi Notas Felicis Osii pag. 84.Li Enguignierres qui ont l'engin basti.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ingeniator, Eadem notione. Computus ann. 1336. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 284 : Item pro expensis magistri Bucherii Ingeniatoris apud Balmam, et eundo versus Morasium ii. s. vii. den. gr.Codex MS. D. Faure apud Stephanot. tom. 1. Fragm. Hist. :
Erat etiam ibi Ingeniator Regis, qui fecerat plura ingenia.Vide Engeniator.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ingeniatores, Donum de Ingeniatores ; hoc est, si bene conjicio, de rebus ingenio
et arte comparatis. Vide Donum de avere post Donum 2.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ingenerius, Ital. Ingegnere, in Historia Cortusiorum, apud Murator. tom. 12. col. 805.Ingeniarii. Ugutio :
Arcepellones, qui vulgo dicuntur Ingeniarii.