« Ingenui » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 361c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INGENUI
INGENUI, Liberi, quibus opponuntur servi, aut quivis obnoxiæ conditionis, in lege Salica
tit. 37. 43. 44. et alibi passim. Gloss. Lat. Græc. :
Ingenuus, εὐγενὴς, ἐλεύθερος, ἐπίσημος.Hi a tributis immunes erant, quod secus erat de servis. Cregorius Turon. lib. 7. cap. 15 :
Multos de Francis, qui tempore Childeberti Regis Senioris Ingenui fuerant, publico tributo subegit.Erchembertus in Hist. Longob. cap. 6 :
In Capitulari Caroli Mag. pro partibus Saxoniæ, triplex hominum conditio statuitur, Nobilium, seu qui de nobili genere sunt, Ingenuorum, et Litorum. Unde patet, hoc loco Ingenuos pro iis, quos Liberos vocabant, usurpari, ut in voce Liber observamus : alias Ingenui dicti, qui, ex servitute manumissi, libertatem consequebantur. Hinc ingenuus fieri dicitur, qui in libertatem asseritur, apud Gregorium Turon. lib. 8. cap. 41.Liber et Ingenuus sum natus utroque parente,Semper ero liber, credo, tuente Deo.
Ingenuitas, Ingenui status. Charta Carlomanni Regis ann. 881 :
Et congruum obsequium sicut homines ingenui, exinde eidem Monasterio exhibeant, ne eorum Ingenuitas vel nobilitas vilescat.Ingenua nobilitas, in Chronico Reicherspergensi ann. 1084.
Ingenuitas, Nobilitas, titulus honorarius, concessus Reginæ Angliæ a Gregorio VII. PP. libro
7. Epistola 26.
Ingenuitas, Libertas servo data per manumissionem. Synodus Aurelian. II. can. 9 :
Si de servis Ecclesiæ libertos fecerit Episcopus, in Ingenuitate permaneant.Primum testamentum Widradi Abb. Flaviniaci :
Exceptis ingenuitatibus, quas pro animæ nostræ remedio fecimus, aut adhuc facere volumus, etc.Infra :
Similiter et illas cessiones, quas ad libertos nostros Ghisberte et Gimberto clericos, ad eorum Ingenuitates confirmandas... fecimus, etc.Flodoardus lib. 2. Hist. Rem. cap. 4 :
Familiæ suæ partem maximam Ingenuitate donavit :aliis verbis Hariulphus lib. 1. cap. 13 :
Omnes ubique ad se pertinentes libertate propria perdonavit.
Charta Ingenuitatis, qua servus in libertatem asseritur : Ingenuitas Chartæ, pro
Ingenuitatis, in Capitulari 3. Caroli M. ann. 803. edit. Baluzianæ. Agit ibi imperator de incorrupta
integritate chartarum, unde malim accipere Ingenuitas pro Veritas,
fides.
Chartula libertatis, apud Paulum Diaconum Emeritensem in Vita S. Masonæ Episcopi
Emerit. cap. 17. Qui enim servo libertatem conferebat, conficiebat chartam, qua ingenuum
illum fore in posterum pronuntiabat, ita ut deinceps tanquam si ab ingenuis parentibus
fuisset procreatus, vitam duceret ingenuam, et nemini servitium exhiberet : data præterea
facultate, si ita luberet, ad ingenuitatem suam tuendam, defensionem Ecclesiæ vel
cujuscumque alterius personæ, eligendi et expetendi absque ullo libertatis præjudicio.
Capitularia Caroli Magni lib. 3. cap. 28 :
Si quis per chartam ingenuitatis a domino suo legitimo libertatem est consecutus, liber permaneat.(Eadem verba habentur in Legibus Henrici I. Reg. Angl. cap. 89.) et cap. 43 :
Si quis per chartam ingenuus dimissus fuerit, et a quolibet homine ad servitium interpellatus fuerit, etc.Theodulphus in Parænesi ad Judices v. 205 :
Harum Ingenuitatum Chartulas, seu Formulas, plures proferunt Marculfus lib. 2. for. 32. 33. 34. Formulæ vett. Bignonii cap. 8. 13. Formulæ secundum Legem Roman. cap. 12. Chartæ Parensales cap. 1. Willelmus Heda in Bernulpho Ultrajectensi Episcopo 20. Beslius in Comitibus Pictav. pag. 471. etc. Ejusmodi etiam est, quam hic damus ex Tabulario sancti Vitoni Virdunensis :Pars numerosa subest populi, matrum atque virorum,Infantum, juvenum, seu ab utroque simul ;Quos pater et genitrix sub libertatis honoreLiquere, ex illo libera turba manent,Quorum si chartas vitiem, vase ille vetusto,His ego, tu donis mox potiere meis.
Qui famulum, vel famulam suam a jugo servitutis absolvit, procul dubio mercedem recipiet ab eo, qui dixit : Dimitte, et dimittetur, date, et dabitur vobis. Quapropter ego Hermanteus pro remedio animæ meæ in Dei nomine dimitto ingenuam famulam meam, nomine Hildeburgem, ut hinc deinceps ingenua sit, ingenuaque permaneat, tuitionemque sancti Dei Confessoris Vitoni Virdunensis Ecclesiæ habeat : et annis singulis in festivitate ejusdem sancti Dei Confessoris Vitoni ad altare ipsius unam denariatam de cera exsolvat, ejusque mundiburdo defensata, firmissimam in omnibus ac securam obtineat libertatem et ingenuitatem per hanc ingenuitatis chartulam. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ipse ego, aut unus de hæredibus, cohæredibusque meis seu quælibet ulla opposita persona, quæ contra hanc Ingenuitatis chartulam adire, aut eam infringere vel immutare voluerit, cui litem intulerit cogatur exsolvere auri libram unam, argenti pondera v. multam sustineat ; et insuper, quod repetit, evendicare non valeat. Et ut hæc chartula Ingenuitatis firmiorem in omnibus obtineat vigorem, manu propria eam signavi, et qui subscriberent vel signarent in præsenti rogavi, stipulatione subnixa. Actum sub die Kal. Maii anno vi. regnante Othone Rege, filio Henrici Regis. S. Herment. etc. Sarovardus indignus Cancellarius scripsit et subscripsit.Hisce addo, quæ habet Charta Ludovici Pii. Imp. edita a Petro Chiffletio ex Tabular. Eccles. Bisuntinæ :
Modus autem absolutionis et manumissionis illius talis esse debet : Scribatur libellus perfectæ et absolutæ Ingenuitatis, more, quo hactenus hujusmodi libelli scribi solent, Civem Romanum liberæ potestatis continens, etc.Vide S. Rosa de Viterbo voce Carta de Ingenuidade, Elucidarii tom. 1. pag. 243.
Ingenuitas, Prædium liberum, mansus Ingenuilis, in Annalib. Bertinian. Francor. ann.
866. Iidem Annales ann. 777 :
Et secundum morem illorum omnem Ingenuitatem et alodum manibus dulgtum fecerunt, si amplius mutassent secundum malam consuetudinem eorum, nisi, conservassent in omnibus christianitatem, etc.Charta fundationis Monasterii S. Petri Generensis apud Marcam lib. 3. Hist. Beneharn. cap. 15 :
Dedi enim ob hoc Raimundo Guilhermi de Benaco 4. suæ electionis equos, et meam loricam, cum Ingenuitate totius Benacensis honoris, qui mihi erat servitialis, etc.Mox :
Cum Ingenuitate Basi et totius honoris ad eum pertinentis.Vide Mansus ingenuilis.
Ingenuilis. Codex MS. Irminonis Abbat. Sangerman. fol. 72.
col. 2 :
Sunt ibi foci inter Ingenuiles et lidiles cxiiii. qui solvunt de spelta modios cxxiiii. propter wactam. Solvunt de axiculo inter Ingenuorum et lidorum et servorum mansus vi. (6000) dccc. de scindulis similiter.Vide Mansus ingenuilis.
Ingenuitas, Immunitas, securitas. Tabularium Conchensis Abb. in Ruthenis ch. 503. ann. 1180 :
Hanc chartam donationis laudo et confirmo, et quidquid deinceps ab aliquo in terra mea ad ipsam beatæ Fidis salvetatem datum fuerit, ingenue concedo, dans securitatem semper et Ingenuitatem per totam terram meam, etc.
Ingenuare, Manumittere, Ingenuum facere. Charta Hispanica æræ 1082. apud Antonium de
Yepez in Chronico Ordinis S. Benedicti tom. 6 :
Et cum servis istis... foris illo majore, quem Ingenuamus.Capitulare Caroli M. ann. 808 :
De his, qui fraudulenter se Ingenuare volunt, etc.Vide Ingenium 1. Morettus Antiq. Navarræ pag. 567 :
Consenserunt omnes Milites mei, ut Ingenuassem omnes illos Monasterios qui sunt in illa terra, ut non habeant super eos potestatem in aliqua servitute nec Comites nec potestates.