« 1 ingratitudo » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 363a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INGRATITUDO1
1. INGRATITUDO, Ira, indignatio, gratiæ et benevolentiæ amissio. Concordia Comitis Fuxensis cum
matre sua ann. 1313. apud Rymer. tom. 3. pag. 419 :
Idem Comes volens, sicut decet, ut dixit, dictæ dominæ Margaretæ matri suæ reverentiam exhibere, et eam toto posse et conatibus honorare, nolens ejus Ingratitudinem incurrere, etc.Litteræ Caroli IV. Imper. apud Ludewig. tom. 6. pag. 65 :
Prout nostram diligitis Ingratitudinem evitare.Alias Ingratitudo vitium est ingrati animi. Vox hoc intellectu nimium nota, et utinam minus necessaria : quam tamen nullibi reperies apud Latinos. Vide Vossium de Vitiis sermonis.
P. , 1766.
◊ Invent. Chart. reg.
ann. 1482. fol. 228 : Quictando omnes forefacturas, emendas et Ingratitudinem, quas vel in quas gentes domini regis dicebant dictos archiepiscopum et capitulum(Lugdun.)incurisse seu incidisse.