« »
 
[]« Inhibræ » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 364c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INHIBRAE
INHIBRÆ. Isidorus lib. 12. Orig. cap. 7 :
Alites quæ volatu futura videntur, quæ si adversæ sunt, Inhibæ dicuntur, quod Inhibeant, id est, vetent.
Festus habet :
Inebræ aves, quæ in auguriis aliquid [] fieri prohibent ; et prorsus omnia Inebra appellantur, quæ tardant vel morantur agentem.
Ab Inhibere factum Inhiber, bra, brum. Recta igitur orthographia legendum Inhibræ, ut legit Hofmannus in voce Aves. Vide etiam Martinii Lexicon in Inebræ.