« Inhoc » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 365a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INHOC
INHOC, Inhoka, Quædam terræ arabilis portio sepibus aut quovis alio modo
clausa, septum, sepimentum, Gall. Enclos, a Saxon. Inge, campus, et Hoke, angulus.
Charta ann. 1281. apud Kennett. Antiquit. Ambrosden. pag. 297 :
Frater Walterus Prior Berncestriæ... fieri fecit quoddam Inhoc in campo waretabili... sub curia ejusdem Prioris... per quod... Abbas Osen. dicebat se de communi pastura ibidem disseisiri.Quoniam vero in Communis detrimentum cedebant ejusmodi septa, prohibebantur omnino fieri, nisi domini accessisset consensus. Hæc, et quæ fuerit Inhokæ conditio, colligere est ex Charta ann. 1268. apud eumdem Kennett. in Glossar. ad hanc vocem :
Anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis 52... cum dictus Johannes(de Pratellis)seminasset et Inhokam fecisset de quadam cultura quæ vocatur Costowa sine voluntate dicti Abbatis et aliorum prænominatorum, et insuper in defensum posuisset communem pasturam totius warettæ, quam communam dictus Abbas et prænominati clamaverunt ex antiquo esse jus suum... Dictus Johannes recognovit illam communam pasturam esse jus ipsius Abbatis et aliorum dominorum prænominatorum quotiens a dictis culturis bladum asportatum fuerit, et terra seminata non fuerit. Et obligavit se et hæredes suos imperpetuum per fidem et præsens scriptum quod nunquam de dicta pastura quicumque seminabit nec Inhokam faciet in præjudicium dicti Abbatis.