![[]](img/image.png)
1. INHUMANATIO, Christi Incarnatio, in Historia Miscell. ἐνανθρώπησις. Facundus Hermianensis lib. 9. cap. 3. de Theodoro :
Quis enim eum audiens condidisse libros de Incarnatione, aut, ut proprie hoc exprimam, minus quidem Latino, sed necessario verbo, sicut a Græcis dicitur, de Inhumanatione Filii Dei, duos eum putet filios Dei prædicasse ? Nam qualiter Filium Dei, id est Deum Verbum, non hominem quoque diceret Inhumanatum ?Flavianus Episcop. Constantinopolitanus, apud Liberatum Diaconum cap. 11 :
Ex duabus itaque naturis confitentes Christum post Incarnationem ex sancta Virgine et Inhumanatum, in una substantia, et in una persona, etc.Vide Diurnum Rom. pag. 28. et Notas Sirmondi ad Facundum.