« »
 
[]« Inlagare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 367b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INLAGARE
INLAGARE, Legi restituere, exlegem legis patrocinio restituere, cui opponitur utlagare, et exlagare, extra legem ponere, bannire. Annales Waverleienses a Spelmanno laudati ann. 1074 :
Edgarus puer veniens ad eum a Scotia, et Rex eum Inlagavit, et omnes homines suos.
Bracton. lib. 3. Tract. 2. cap. 14. § 1 :
Quisquis fuerit utlagatus... non erit ei tutum quod compareat, antequam fuerit de gratia principis Inlagatus, Rex enim poterit de gratia sua Inlegare, et recipere eum ad pacem suam, extra quam prius positus fuit, et reponere eum in legem.
Et § 13 :
Si fuerit Inlagatus et ad pacem Domini Regis restitutus.
Vide ibi plura de Inlagatis, et §§ seqq. et cap. 11. n. 5. et in Fleta lib. 1. cap. 28. § 7. 14. Vide Laga.
Inlagaria, Idem quod Inlagatio, actus inlagandi, apud eumdem Bractonum lib. 3. Tract. 2. cap. 14. § 13. 14. etc.