« »
 
[]« Inlegiare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 367c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INLEGIARE
INLEGIARE, Eadem notione ac Inlagare. Leges Kanuti Regis § 2 :
Et per hoc se Inlegiet ad emendandum.
Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 11 :
Sunt alia quædam placita Christianitatis, in quibus Rex partem habet hoc modo. Si Rex patiatur, ut qui in Ecclesia fecerit homicidium, ad emendationem veniat, primo Episcopo et Regi pretium nativitatis suæ reddat, et ita se Inlegiat, deinde componat de pace Ecclesiæ 5. lib. etc.
Et cap. 53 :
Nullus a domino suo implegiatus vel Inlegiatus, vel injuste dissaisiatus ab eodem implacitetur ante legitimam restitutionem.
Nostris vero Enlegier, fuit in legem, seu in jus quempiam mittere. MS :
Et a dit Bue, Vous i avez menti,
Com felon traitor anemis,
Conques mes freres sa parole mesdist,
Com traitor vox Enliege deci,
Fins qui soit vespres ne soluel a declin,
Vos en ferai l'ame del cors partir.
Illegiatus in iisdem Legibus Henrici I. Regis Angliæ cap. 5.