![[]](img/image.png)
INMŒNE,
Improbum, culpandum, vel munere liberatum. Papias in MS. Bituric. An legendum Immune, quod liberum significat atque etiam otiosum. Improbi et culpandi esse solent otiosi.