« »
 
INNOCENS 1, INNOCENS 2.
[]« 1 innocens » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 368b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INNOCENS1
1. INNOCENS, Stolidus, rusticus, quomodo vulgo Innocent dicimus. S. Hieronymus in Apologia ad Pammachium cap. 4. de S. Paulo :
Videbitis eum in testimoniis, quæ sumit de veteri Testamento, quam artifex, quam prudens, quam dissimulator sit ejus, quod agat. Videntur quidem verba simplicia, et quasi Innocentis hominis ac rusticani, qui nec facere, nec declinare novit insidias ; sed quocunque respexeris, fulmina sunt, etc.
Idem lib. 2. in Ruffinum cap. 1 :
Verum hæc possunt quasi simplicis hominis excusari, et cum eruditos non subterfugiant, apud indoctos præferre Innocentiæ similitudinem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Innocens Chori, Puer chori minister. Bulla Innocentii VIII. PP. ann. 1484. in Continuatione Bullarii Rom. pag. 290. col. 1 :
Intonetur prima antiphona Matutinarum per primum clericulum et Innocentem chori intabulatum ad primum responsorium, et prima antiphona de Laudibus per secundum.
[]« 2 innocens » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 368b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INNOCENS2
2. INNOCENS, Liber seu Collectio [] juris Pontificii sub auctoritate Innocentii III. PP. digesta, unde nomen. Lit. remiss. ann. 1380. in Reg. 117. Chartoph. reg. ch. 172 :
L'exposant et aucuns ses complices entrèrent de nuit en la maison du bedel de l'estude de Tholouse, et prindrent en icelle un code, un livre appellé Innocent, un volume et une viez concordanses de Théologie.
Vide in Decreta.