« Innormis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 369a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INNORMIS
INNORMIS et Inormis, Enormis, immensus, sine norma. Vetus edictum apud
Gruterum 647. 7 :
Interdicentes, ne Inormia illa indebitaque præstentur.Facundus Hermianensis lib. 6. cap. 5 :
Legat Innormem librum, non solum contumeliis, sed ipsa quoque repetita contumeliarum recapitulatione nimis horribilem, etc.Althelmus de Laude virginum :
Occurrit præterea cap. 17. 33. Versus in Adelelmum in libro Epistolarum S. Bonifacii Moguntini, Ep. 69 :Et facinus scelerum superans explodat Inorme.
Volumen Innorme, in Vita S. Licinii Episcop. Andegav. n. 3. Enorme n. 32. Adde Concilia Tolet. XVI. et XVII. inter Hispan. tom. 2. pag. 235. et 757. Vitam S. Vunebaldi Abb. Heindenhemensis cap. 3. et Epistolam Honorii III. PP. apud Ughellum tom. 1. Italiæ sac. pag. 818. Vulgus Inorme, apud Ermold. Nigel. lib. 1. vers. 116.Elementa Inormia,Atque facta informia,Quassantur sub æthereaConvexa cæli camera.
Inormitas. Arnobius Junior in conflictu cum Serapione lib. 1 :
Si ergo mille lapides pretiosi uno diei lumine Inormitatem sui splendoris ostendunt, etc.Ita Cod. MS. pro quo, ornatum perperam restituit Editor. Gregorius Turon. in Vita S. Aridii :
Innormitas erupit pluviæ.Occurrit etiam in leg. 30. Cod. Th. de Cursu publ. (8, 5.)
Inormiter. Versus in Adelelmum :
Ibidem :Tam sanctorum reliquiasNonnullorum eximiasAdvehebant Inormiter
Quæque fari sublimiterOdis hujus Inormiter,Surgens nempe prolixitasRefragat atque vastitas.
Innormiter, apud Eddium Stephanum in Vita S. Wilfridi cap. 30.