![[]](img/image.png)
INNUNGE, vox Germanica, Collegium quorumvis opificum, privilegia ei collegio indulta, et
tributa a collegis diversis ex causis solvenda. Diploma Wichmanni Archiepisc. Magdeburg.
apud Ludewig. tom. 2. pag. 389 :
Cum enim jus et distinctio quæ inter eos est, eosDiploma Henrici Episc. Havelberg. ann. 1248. apud eumd. Ludewig. tom. 8. pag. 270 :(sutores)qui eo jure participare non debent, ita exeludat, quod opus operatum alienigene infra jus communis fori vendere non debeant, constituimus ne alienigene opus suum operatum ad forum non deferant nisi cum eorum omnium voluntate, qui juri illo quod Inninge appellatur, participes existunt.
Insuper tertiam partem quæstus, qui vocatur Innunge, quæ jure principali ad nos pertinebat, libere laxavimus, ita tamen, ut de hac portione et aliis oppidi proventibus, honestati et utilitati oppidi amplius intendatur.Aliud ann. 1275. ibid. pag. 274 :
![[]](img/image.png)
Secundo ipsis(Wistockiensibus)dedimus quamdam libertatem, quæ vulgo dicitur Innunge, ut exinde emendet civitatis munitiones, et comparent quæ videntur civitati ad commodum pervenire ; magistri quoque omnium officiorum Innunge vocabunt unum aut duos de Consulibus civitatis et eorum mediante consilio statuent quicquid in eorum Innunge fuerit statuendum, in summa addentes, quod quicquid de omnibus supradictis Inunge pro eorum introitu obtinendo, sive pro gratia vel pro vadimonio delinquentium datum fuerit, ipsi Innunge medietatem ipsius ad usus suos reponant et reliquam medietatem tollant magistri officiorum et præsentent ad usus civitatis.