![[]](img/image.png)
INRATIONIS. Formulæ Andegav. n. 52. apud Mabill. in Supplemento Diplomaticæ pag. 86. et tom.
4. Analect. pag. 265 :
Unde ante hos dies Inrationis fuerunt pro vinia sua in loco qui dicitur illo.Charta Chlodovei III. Franc. Regis ann. 693. apud Felibian. Hist. San-Dionys. pag. xiv :
Dum exinde in nostri vel supra scriptis viris præsentia Inrationis adstabat.Utrobique legendum divisis vocibus in rationes pro inrationis, ut patet ex similibus formulis relatis in voce Ratio : ubi docetur, his verbis In rationes esse, venire, etc. idem significari quod Juri stare.