![[]](img/image.png)
INSCITIARI, Ignorari, si tamen vera lectio est ; puto enim legendum Infitiari. Litteræ
ann. 1372. apud Rymer. tom. 6. pag. 745 :
Inscitiari certe præsens actus non poterit, nec futura posteritas ignorare.