![[]](img/image.png)
INSENSIBILITAS, Stupor vel durities animi, Gall. Insensibilité. Charta Ludovici Regis
Franc. ann. 1484. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 230 :
Dicebant ulterius prænominati actores, quod Insensibilitas, dissipatio bonorum, inebriatio et notoria prodigalitas dicti Johannis... notoriæ erant.Marius Mercator pag. 125 :
Ignorare enim deum, Insensibilitatis quæ ex morte evenit similitudinem gerit.