![[]](img/image.png)
INSERCULARE, Inserere, inoculare, Ital. Innestare, et Inserire ; unde
Insertatum et Insertetum, Surculus insititius, insitum, arbor insita.
Chron. Amalphit cap. 42. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 215 :
Petrus de Alaneo archiepiscopus... vineas quoque et hortos pastinavit. Et in Tramonto multa Inserteta castanearum Inserculavit.Testam. quod circumfertur sub nomine S. Amati ann. 1093. tom. 6. Aug. pag. 704. col. 2 :
Casalinæ et casæ et hortis et vineis et antris, Insertata, castanetas, etc.Vide Insertorium 2.