« »
 
[]« Inspectores » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 381b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INSPECTORES
INSPECTORES, Iidem, qui Peræquatores, qui prædiis inspectis et adæquatis invicem, ea relevant, quibus onus gravius adscriptum est ; quæ sunt censita lenius, gravant. Gloss. Lat. Gr. : Inspector, ἐπόπτης. Lexicon Gr. ms. Cod. 2062 : Ἐξισωτὴς, ἐνόπτης, ἀναγραφεύς. Glossæ Nomicæ MSS. : Ἐπόπτης, λέγεται ὁ ἐξισωτὴς. Glossæ vett. Henrici Stephani : Inspectores, οἱ ἔφοροι. Ἐποπτεύεσθαι, apud Theophanem pag. 411. est censui adscribi. Vide tit. Cod. Just. lib. 11. tit. 58.
de Censib. et censitoribus, et peræquatoribus, et Inspectoribus
, et Gloss. med. Gr. in Ἐπόπτης.
Inspectio, ἐποψία. Novella Theodosii 16. de Postulando :
Nulla eis Inspectio, nulla ingeratur peræquatio, nulla operis extructio, nulla discussio, nullum ratiocinium imponatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Inspectores Inquestarum, Quibus cura commissa est inspiciendarum seu examinandarum inquestarum. Edictum Philippi IV. Franc. Reg. ann. 1291. apud de Lauriere tom. 1. Ordinat. pag. 321 :
Item, precipimus quod omnes Inspectores inquestarum diligenter inspiciant in domibus suis inquestas sibi traditas a Curia, et eas diligenter referant, et ad cameram placitorum non veniant, nisi mandetur pro eis, ut amplius et curiosius vacent in videndis Inquestis.