« »
 
[]« Instrumentum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 383c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INSTRUMENTUM
INSTRUMENTUM, συμϐόλαιον, in Gloss. Gr. Lat. Gloss. Lat. Gr. : Instrumenta, γραμμάτια, ἀσφαλίσματα, δριϰαιώματα, etc. Mox : Instrumentum, ἐξάρτησις γραμματίου, etc. Aliud : Instrumentum, γραμματεῖον. Anastasius in S. Julio PP. :
Sive causationem, vel Instrumenta, vel allegationes, aut manumissiones Clerici in Ecclesia per Scriniarium sanctæ Sedis celebrarent.
Gregor. Turon. de Miraculis S. Aridii :
Cum Instrumentis chartarum, quibus Monasterii possessio firmabatur, regionem Burgundiæ adire non distulit.
Infra :
Sed etiam auctoritate regali Instrumenta munivit.
Vide tit. Digest. de Fide instrument. et Glossar. ad Agrimensores.
Instrumentum, pro veteri ac novo Testamento usurpant non semel Patres.
Instrumentum, pro libro, non semel usurpat Tertullianus lib. 5. adversus Marcionem, et in Apologetico.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Instrumentum, Gall. Instruction, Institutio, documentum. Guibertus lib. 2. de Vita sua cap. 3 :
Quia igitur fortunas et infortunia mea ad aliorum forsitan quatecumque Instrumentum decrevi contexere, etc.
Mabill. tom. 3. Annal. Benedict. pag. 180. narrat ab Imperatore Ludovico Monasterii Casauriensis Abbatem institutum fuisse
venerandum Presbyterum, Romanum nomine, probum moribus et regularibus Instrumentis tritum
, hoc est, vel exercitiis, vel potius, institutis : qua posteriori notione vocem Instrumentum accipiendam censeo in Regula S. Benedicti cap. 4. ubi S. Pater disserens de Instrumentis bonorum operum e sacris Scripturis profert 72. præcepta vel sententias, quas ait esse Instrumenta artis spiritalis, hoc est, Instituta vel præcepta. Simili modo ait cap. 73 :
Collationes Patrum et instituta et vitam eorum, ut et Regulam S. Patris nostri Basilii, quid aliud sunt, nisi bene viventium et obedientium monachorum exempla, et Instrumenta virtutum ?
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Instrumentum Quittarium, Apocha, Gall. Quittance. Charta ann. 1319. tom. 2. Histor. Dalphin. pag. 183. col. [] 1 :
Offert se... eidem restituere literas debitorum principalium prædict. factis solutionibus de eisdem, et Instrumenta quittaria concedere eidem.
P. Carpentier, 1766.
Instrumenta musica dividunt nostri in alta et bassa, hoc est acutioris vel gravioris soni. Lit. remiss. ann. 1374. in Reg. 105. Chartoph. reg. ch. 337 :
Jehannin Dorgeret menestrel de haux Instrumens, etc.
Aliæ ann. 1392. in Reg. 145. ch. 117 :
En laquelle chambre ilz dancerent aux bas Instrumens qu'ils avoient ; et depuis retournerent en ladite sale et dancerent en icelle aux haulx menestriers qui y estoient.
Stat. ann. 1407. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 198 :
Menestriers joueurs d'Instrumens, tant haulx comme bas, etc.