« »
 
INSUFFICIENTIA 1, INSUFFICIENTIA 2, INSUFFICIENTIA 3.
[]« 1 insufficientia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 384b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INSUFFICIENTIA1
1. INSUFFICIENTIA, Tertulliano lib. ad Uxorem :
Secularis concupiscentia causas habet gloriam, cupiditatem, ambitionem, Insufficientiam,
id est, Insatiabilitatem ; quia nihil satis est insatiabili cupiditati.
[]« 2 insufficientia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 384b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INSUFFICIENTIA2
2. INSUFFICIENTIA, Inscitia, imperitia, Gall. Insuffisance, Ital. Insuffienza. Alexander PP. ad Archiep. Januensem ann. 1159. apud Murator. tom. 6. col. 273 :
In tantam audaciam vesaniamque præruperunt, quod mantum, quo nos renitentes et reluctantes, quia nostram Insufficientiam videbamus, juxta morem Ecclesiæ prior diaconorum induerat, tanquam arreptivum a collo nostro propriis manibus violenter excussit.
[]« 3 insufficientia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 384b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INSUFFICIENTIA3
3. INSUFFICIENTIA, Indigentia. Insufficientia sustentationis, in Charta ann. 1259. apud Madox Formul. Anglic. pag. 311. qua quis non habet quæ sufficiant ad vitam sustentandam.
P. Carpentier, 1766.
Facultatis inopia. Stat. colleg. Navar. ann. 1315. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 516. v°. :
Item (jurabunt) quod fidele testimonium perhibebunt de conditionibus bonis vel malis suorum scolarium, et eorum sufficientia vel Insufficientia ad audiendum logicam.