![[]](img/image.png)
2. INSUFFICIENTIA, Inscitia, imperitia, Gall. Insuffisance, Ital. Insuffienza.
Alexander PP. ad Archiep. Januensem ann. 1159. apud Murator. tom. 6. col. 273 :
In tantam audaciam vesaniamque præruperunt, quod mantum, quo nos renitentes et reluctantes, quia nostram Insufficientiam videbamus, juxta morem Ecclesiæ prior diaconorum induerat, tanquam arreptivum a collo nostro propriis manibus violenter excussit.