« »
 
[]« Intapha » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 386a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTAPHA
INTAPHA. Jornandes de Rebus Geticis :
Ponteque rursus in Danubio pari modo constructo, duobus mensibus, crebris fatigatus Intaphis, octo millia perdidit armatorum.
Orosius, a quo sumpsit, lib. 2. cap. 8 :
Insuper repentinis incursibus extrema copiarum dilacerantibus, etc.
Ubi pro Intaphis, legendum censuerim apud Jornandem, Intaphiis aut Entaphiis, ita ut Græcam vocem expresserit, ἐνταφίοις, id est, funeribus. Nam ἐντάφια vocabant Græci lintea sepulcralia, quibus cadavera involvebantur, sepulcro mox recondenda : unde ἐνταφιασμός pro pollinctura et funeratione usurpatur. Vide Xiphilinum in Severo, Heliodorum lib. 4. longum lib. 4. Pœmenic. etc. Gloss. Gr. Lat. : Ἐντάφιον, Libitina, Ἐνταφιοπώλης, Libitinarius. Ἑνταφιάζω, Funero, Ἑνταφιαστής, Pollinctor. Adde Fullerum lib. 6. Miscellan. cap. 18.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fere crediderim Intapham vel Intaphum a Jordane dictum pro Italico Intoppo, quod occursum significat. Quanta sit Intaphorum Jornandis cum Incursibus Orosii connexio, qui non videat, arbitror fore neminem. Consulendus omnino Martinius in Lexico ad hanc vocem.