« 1 intellectus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 386c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTELLECTUS1
1. INTELLECTUS, Salvus conductus, commeatus, publica fides. Minus bene, ni fallor ; videtur enim eo sensu
accipiendus, quo Italis Intelletto, Intelligentia, cognitio,
consilium. Bartholomæi Annal. Genuens. ad ann. 1238. apud Murator.
tom. 6. col. 478 :
Postmodum Vintimilienses timore coacti, quidam ex ipsis civitatem Vintimilii ascenderunt, et quidam venerunt absque ullo Intellectu sibi dato ad mandatum CommunisCol. 482. ad ann. 1239 :(Januensium, quibuscum belligerabant,)et in quadam galea fuerunt tamen Januam missi manibus post terga ligatis.
Unde magnus rumor fuit in civitate Januæ, et omnes cucurrerunt ad arma ; et Potestas facto maximo parlamento, misit pro Guilelmo Spinola, Sorleone Pipere, Suzio Pipere, Antonio Embrono, Raymundo de Volta, Bulbarino et quibusdam aliis, ut venirent ad mandatum suum et Communis Januæ ; et noluerunt venire... unde Potestas eos condemnavit ; et sequenti die fecit devastari domum et locum Raymundi de Volta apud Pavairanam, et misit ad faciendum fieri guastum aliis rebellibus. Item fieri fecit parlamentum maximum, in quo dato bono Intellectu per quosdam homines, qui fovebant Potestatem, Raymundus de Volta, Guilelmus Spinula, Antonius Embronus... et plures alii venerunt ad mandatum Potestatis, et juraverunt mandata Potestatis Januæ in omnibus et per omnia observare.