« »
 
[]« Intelligentia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 387a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTELLIGENTIA
INTELLIGENTIA, Gall. Intelligence, Concordia, consensus, conspiratio, fœdus. Litteræ Henrici VII. Angl. Regis ann. 1496. apud Rymerum tom. 12. pag. 637 :
Facere et firmare cum prædictis Rege et Regina, consanguineis nostris, confœderationem, amicitiam, ligam et Intelligentiam strictam vel minus strictam.
Litteræ Caroli VIII. Franc. Regis ann. 1497. apud Ludewig. tom. 6. pag. 97 :
Quod vero Rex Romanorum jactitat, nos sibi quedam revelasse de Intelligentiis que a nobis adversus se, ut ait, per Almaniam diriguntur, nihil propterea commoveri debetis.