« 3 intendere » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 387c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTENDERE3
3. INTENDERE, Velle, decernere. Thwroczius in Geiza Magno cap. 54 :
Quæsivitque a Salomone, si apud Geisam et Ladislaum essent tam boni Milites. Salomon autem Intendens laudare Hungaros, impræmeditate respondit : Multi sunt, inquiens, etiam multo meliores.Phrasis, qua etiamnum Galli utimur, quæque pluries Latine legitur apud Rymerum tom. 2. pag. 322. apud Ludewig. tom. 6. pag. 185. etc. Haud ita absimili ratione Tullius :
Si Antonius quod animo Intenderat, perficere potuisset.Et Terentius :
Repudio consilium quod primum Intenderam.
Intentus, Consilium, animus, mens, nostris Intention. Anastasius in Martino PP.
Commoverunt eum, ut de tali hæretico Intentu recederet. Alii, Codd. habent,
hujus hæresis Intentione.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Intentum, Eadem notione. Frustratus Intento, in Chronico Trivetti apud Acher. tom. 8. Spicil. pag. 645. Juxta Intentum, apud Ludewig. tom. 6. pag. 212.