« Intercolumnium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 390b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTERCOLUMNIUM
INTERCOLUMNIUM,
Illud, quod ponitur inter columnas, spatium quod dividit eas, Joanni de Janua. In. 3. Reg. cap. 7. ubi dicitur,
Media Intercolumnia quadrata non rotunda, ait Glossa, media intercolumnia dici
tabulam superiorem, quæ, sicut alia quadrata erat, similique sculptura, et in summitate sui habebat rotunditatem unius, et dimidii cubiti, in qua lucerna ponebaturGloss. Græc. Lat. :
Μεσόστυλον, Intercolumnium.MS. Codex habet μεσόστηλον. Lex 45. Cod. Th. de Operib. publ. (15, 1.) :
Omnibus tabulatis, tam his quæ Intercolumniis adfixa sunt, quam his quæ superiores porticus dividunt, ad formam pristinam civitatis habitus revocetur.Utitur Cicero 1. in Verrem, S. Hieron. in cap. 40. Ezechiel. ut et Vitruvius lib. 3. cap. 1. lib. 4. cap. 3. lib. 5. cap. 1. 9. Vide Philandrum ad lib. 4. cap. 3.