« Intercursus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 390b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTERCURSUS
INTERCURSUS, Gallice Entrecours : Pactum mutuum inter dominos, ratione cujus servi aut
ancillæ, seu viri et feminæ servituti obnoxii, qui in alterutrius dominio domicilium
eligunt, aut sedem figunt, vel nuptias contrahunt, ejus sunt domini, cui subjacet domus,
atque adeo eorum liberi. Ita Consuetudo Vitriacensis art. 78. 79. Charta ann. 1190. apud
Perardum in Burgundicis :
Talem inter nos et ipsos firmavimus Intercursum, ut si homo eorum feminam Templariorum de Buris acceperit in uxorem, et femina et hæredes ex ea, illorum erunt. Similiter et si homo Templariorum feminam monachorum duxerit, et femina et hæredes Temptariorum erunt.Vide eumdem pag. 324 et Bullam Alexandri III. PP. apud D. Calmet tom. 2. Hist. Lotharingiæ col. ccclxxxiii. Charta Philippi Aug. Reg. Franc. ann. 1205. in ejus Regesto Herouvalliano fol. 87 :
De mutuo Intercursu hominum seu feminarum, utpote cum homines seu feminæ vadunt de una terra in aliam, etc.Charta ann. 1295. in Probat. Hist. Castilioneæ pag. 196 :
Et est assavoir, que li Entrecours, qui estoit des fames et des hommes le Roy, et des hommes et des fames de l'Eglise de Resbais et de Jorre, avant ledit eschange, demorront en la menerre qu'il estoit au temps le Roy : sauf ce que les fames que cils de cette franchise prendront de l'Eglise de Jorre et de Rabays, seront de cette franchise.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Alterum
Intercursus effectum declarat Charta Adelinæ Abbatissæ Polengii ann. 1215. apud
D. Brussel tom. 2. de Feudorum usu pag. 1023 : Notum facimus quod talis Intercursus est inter homines nostros et homines venerabilis Patris nostri Lingonensis Episcopi. Quod homines nostri tenebant hereditatem suam, ubicunque sint, super Episcopum ; et homines Episcopi similiter, ubicumque sint, super nos.Hoc est, homines Episcopi in nostro territorio, et nostri in territorio Episcopi, percipient fructus et hæreditates sibi obvenientes, in utrovis habitent territorio. Vide D. Brussel laudati Tractatus lib. 3. cap. 20. et infra Percursus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Intercursus Mercium, Mutuum commercium, liberum et pacto confirmatum, apud Rymer. tom. 13. pag. 527.
et alibi non semel.P. , 1766.
Intercursus Prosecutæ Decimarum, Pactum inter dominos, ratione cujus dimidiam partem decimarum percipiunt ex agris
a suis subditis in alieno territorio cultis. Charta ann. 1310. ex Chartul. S. Vinc.
Laudun. : Cum controversia verteretur... super Intercursu prosecutæ decimarum villæ et territorii de Chevregni... Diffiniverunt in hunc modum, videlicet quod Intercursus prosecutæ decimarum locum habeat inter territoria prædicta, qualitercumque colantur terræ, sive... cum equis sive cum bessa,... videlicet quilibet dimidiam partem decimæ terrarum prædictarum ratione prosecutæ habebit.Vide infra Prosecuta.