« Interpellator » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 394b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTERPELLATOR
INTERPELLATOR, Qui alium interpellat in eo quod possidet, actor. Leges Ludovici Augusti apud
Murator. tom. 1. part. 2. pag. 128. col. 1 :
Si vero Interpellator aut actore, aut testimonio, aut cartharum collatione convictus fuerit, et hoc quod voluerit efficere non potuerit, multam quæ in ipsa ingenuitatis charta continetur, cogatur exsolvere.Charta vetus de vinea Aldranni :
Tali tenore interposita ut si aliquando Interpellatorem haberet hæc vinea, aut interpellantem quiescere faciat, aut si non potuerit ex alode suo in similiter valente vinea componat illi Presbytero alteram quartariatam tam grandem, quam ipsa est, juste mensuratam.