« »
 
[]« Interpolare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 394b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTERPOLARE
INTERPOLARE, apud Nonium, Immittere et interponere et novam formam e vetere fingere,... et est tractum ab arte fullonia, qui poliendo diligenter vetera quæque in novam speciem mutant. Pejorem in partem Johannes de Janua : Interpolare, Obscurare, inquinare, impedire, vel interrumpere, corrumpere, variare, non continuare : ut in Hymno : Quod nulla nox Interpolet, Fideque jugi luceat. Unde notiones has omnes arcesserit hic Glossographus, non inquiro : unum dumtaxat observo nostri instituti, scilicet Interpolationes, cum de veteribus scriptis agitur, dici adjectiones vel immutationes, quæ in transsumtis occurrunt vitio librariorum, qui authentica non exscripserunt iis quibus par erat fide et diligentia, sive id de industria fecerint, [] sive non. Ad ejusmodi interpolationes in veteribus monumentis detegendas, quinque regulas statuit Ruinartius in Apologia missionis S. Mauri in Gallias. Prima, ut monumentum illud, quod pro antiquo proponitur, eam ætatem sapiat, quæ ei tribuitur, id est, ut stilus sit ejus ævi, quo exaratum dicitur ; loquendi modi peculiares his temporibus adhiberi soliti occurrant, sicut et vocabula quædam, quæ tunc in usu erant, aliaque similia, quæ sibi ipsis optime cohæreant : quæ quidem indicia etsi seorsim considerata, non magni videantur esse momenti, cum tamen simul in uno opusculo conveniunt, vix ac ne vix quidem inducunt in errorem. 2. Ut legitima ac certa habeantur testimonia, ejusmodi opus fuisse ab aliquo posterioris ævi interpolatore aut auctore recognitum, qui nonnihil in eo mutaverit. 3. Ut illæ vocum aut rerum mutationes, sive etiam additiones, quæ ab interpolatore factæ dicuntur, ei ætati conveniant, qua interpolatorem vixisse constat. 4. Ut eædem interpolationes aut commutationes tantæ non sint, aut non ita frequentes, ut discerni non possit, quid interpolatori, quidve primo auctori tribui possit. 5. denique, ut ea loca, quæ in eo opere interpolatoris vitio depravata dicuntur, non emendentur pro cujusvis arbitrio, sed eo pacto, ut sic emendata toti operis contextui apprime conveniant, et cum veteribus aliis monumentis, quæ aliqua ratione ad illud revocari possunt, concordent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Interpolate, Interrupte, non continue, alternatim. Chron. Mellic. pag. 344. col. 2 :
Si fieri potest ad unam mensam reficiant, et legatur aliquid coram ipsis, vel ipsi sibi Interpolate legant, ne fabulis vacent.
Codex MS. S. Martialis Lemovic. :
Habeant omnes Claustrales... pelliceam et tunicam, sequenti anno tunicam, et alio subsequenti pelliceam, et sic deinceps Interpolate.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Interpolatim, Ead. notione. Bulla Innocentii VI. PP. ann. 1359. in Bullario Carmel. pag. 103. col. 2 :
Qui... per unum annum continuum vel Interpolatim, in dicti prosecutione negocii fuerint commorati.
Transactio ann. 1365. apud Ludewig. tom. 1. pag. 391 :
Plebanus et omnes sui deinceps successores singulis diebus Dominicis Missas in Dobrastrow celebrare tenebuntur, et Interpolatim feriis sextis, sic videlicet ut cum Missam feria sexta unius septimane legerint, sequenti septimana non legant.
P. Carpentier, 1766.
Interpolatus, Interpollatus, Interruptus, non continuus. Mirac. S. Rufini t. 6. Aug. pag. 820. col. 1 :
Erat in eadem civitate Assisii quædam adolescentula, nomine Berta, per longum tempus a dæmonio vexata ; horis tamen Interpolatis, sed raro usum habens humanæ qualemcumque rationis.
Charta Petri abb. S. Quint. Bellovac. ann. 1338. in Reg. 71. Chartoph. reg. ch. 204 :
Nos et cumcanonici nostri conventum facientes per plures dies Interpollatos in capitulo nostro hora capituli, campana, ut moris est, pulsata, congregati, etc.
Vide Interpaulatus.