« Interregnum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 396a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTERREGNUM
INTERREGNUM, Illud temporis spatium, quod inter Regis defuncti mortem intercedit et
successoris electionem seu consecrationem, Gall. Interregne. Fulcuinus de Gestis
Abbatum Lobiensium cap. 15 :
Igitur Hludovico quarto regni sui anno defuncto, Francis in diversa tendentibus, facto Interregno per xviii. annos, Conrado, Rodulpho, Odone et Roberto in Occidente regnantibus ; cum Arnulfus Rex Noricorum, Australis Franciæ Rex adscisceretur. Interregnumhic vocat Fulcuinus totum illud spatium quod fluxit a morte Ludovici III. ad inaugurationem Caroli Simplicis, vel quia non existimabat legitimos Reges, qui toto hoc intervallo regnaverant, vel quia tunc temporis regnum fuerat in plures partes divisum. Regnum enim sic divisum, Interregnum appellare potuit, quemadmodum alii, Sirmondo teste in Glossario ad calcem Supplementi Concil. Gall. Interregna vocarunt Res in diversis regnis sitas, cum olim regnum Francorum inter successores æqualiter Reges dividebatur in diversas sortes et regna : qua notione videtur intelligenda vox Interregna in priori saltem loco, quem Cangius profert ex Bertichramni Testamento. Sed penes attentum Lectorem esto judicium.
P. , 1766.
◊ Notatu prorsus dignæ
videntur Literæ remissionis ann. 1422. mens. Oct. ex Reg. 172. Chartoph. reg. ch. 171.
concessæ nomine Cancellarii aliorumque Franciæ Consiliariorum, rege nequaquam appellato, quasi defuncto Carolo VI. rex legitimus non successisset. Id quippe haud æquo animo ferre debuerunt, sive Carolus VII. ad quem pertinebat procul dubio, mortuo patre, regni regimen ; sive rex Angliæ, qui tunc regem Francorum, se se inscribebat.
Interregnum. Concilium Parisiense III. can. 1. et Turonense II. can. 25. de pervasoribus rerum
Ecclesiasticarum :
Neque quisquam per Interregna res Dei nitatur defensare : quia Dei potentia cunctorum regnorum terminos singulari dominatione concludit.Edictum Chlotarii II. Regis in Synodo Parisiensi V. :
Ea quæ unus de fidelibus ac leodibus, suam fidem servando domino legitimo, Interregno faciente, visus est perdidisse, generaliter absque aliquo incommodo de rebus sibi juste debitis præcipimus revestiri.Pactum inter Guntrannum et Childebertum Reges, apud Gregorium Turon. lib. 9. Hist. cap. 20 :
Et si aliquid cuicunque per Interregna sine culpa sublatum est, audientia habita restauretur.Testamentum Bertichramni Episc. Cenoman. :
Simili modo villa Briomilia, quæ ex successione parentum nobis juste debita erat, et per Interregna longo tempore nobis ablata fuit, et postea cum Deus Domno Chlotario regnum suum in integrum dedit, etc.Infra :
Villa vero Blacciaco licet a parentibus meis longo tempore fuit possessa, et per Interregna vel adolescentiæ meæ genitricis fuit de jure suo ablata, etc.Id est, interventu Regum, per auctoritatem Regiam, ut est in Concilio Remensi can. 8. apud Flodoardum lib. 2. Histor. Remensis cap. 5. et lib. 6. Capit. Caroli Magni cap. 106.