« »
 
INTERSIGNUM 1, INTERSIGNUM 1, INTERSIGNUM 2, INTERSIGNUM 3, INTERSIGNUM 4.
[]« 1 intersignum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 397a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTERSIGNUM1
1. INTERSIGNUM, Signum, insigne, Gall. Enseigne. Tabul. Episc. Carnot. :
Dominus Johannes Barreau, miles, nunc gubernator bailliviæ Aurelianensis, fecit homagium ratione domus suæ Carnotensis ad Intersignium Cigni.
[]« 1 intersignum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 397a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTERSIGNUM2
1. INTERSIGNUM, Indicium, Occitanis, Entresegnes. Ugutio :
Intersignum, vel Intersignium, quod est inter aliquid, sicut quis solet mitti de uno loco in alium causa notitiæ.
Henricus Rebdorf. ann. 1347 :
Et quia similis in facie et in moribus Waldemaro erat, et multa Intersigna de actibus Waldemari hominibus ad memoriam revocavit, etc.
Alanus de Insulis in Anticlaudiano lib. 4. pag. 61 :
Naturæ Triton dans Intersigne favoris.
Utitur Sueno in Hist. Danica cap. 2. et 10. Limborch. in Sentent. Inquis. Tolos.[] pag. 103 :
Tradidit dictum doblerium cuidam homini qui venit ad ipsum ex parte dicti hæretici cum Intersigno, quod sibi dixerat hæreticus in recessu.
Adde Acta SS. April. pag. 731. et Miracula B. Edmundi Archiep. Cantuar. apud Marten. tom. 2. Anecd. col. 1890. ubi eadem notione legitur Intersignium : quæ vox etiam accipitur pro quavis nota. Vide Sueonem locis jam laudatis, et Haltaus. Glossar. German. col. 2005. voce Urkunde.
P. Carpentier, 1766.
Nostris alias Entresain. MS. :
Se li fisent viestir l'aubierc,
Dont li Entresain et li mierc
Des mailles en la char li perent.
[]« 2 intersignum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 397b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTERSIGNUM3
2. INTERSIGNUM, Signum militare, Gall. Enseigne. Libertates hominum S. Georgii de Esperanchia ann. 1291. concessæ per Comitem Sabaudiæ, tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 29 :
Si nos exercitum vel cavalcatam fecerimus... debemus habere Intersignum, et dictum Intersignum facere portari alicui non invite cum expensis nostris, non ad expensas villæ.
[]« 3 intersignum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 397b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTERSIGNUM4
3. INTERSIGNUM, Clamor militaris, Cry d'armes. Gesta Consulum Andegav. cap. 13. n. 5 :
Exclamavit unusquisque Intersignum suum.
Vide Cognitiones. Enseignes, Scriptoribus nostris, quod qui vexilla deferebant in præliis, primi bellicum clamorem efferrent, ut pluribus docuimus in Dissert. 11. ad Joinvillam, ex variis Poetis nostratibus, quibus hæc addo ex alio :
Les tropes, les tabours, li cor con i sonna :
Et les vois des Enseignes que l'on y escria,
Gietent cris si orribles, c'est vis ceux qui sont là,
Que li puis et li vaux trestous en resonna.
 :
Si come poignent criant vont
Itels Enseignes comme ils ont,
Cil de France crie Monjoye
Cen leur est hel que l'en les oye.
Guillaume crie, Deu aye,
C'est l'Enseigne de Normandie, etc.
Alibi :
Normans escrient, Dex aye,
L'Enseigne au Duc de Normandie,
Et Breton, Mallou, Mallou, crient,
Entour le Conte Alain s'allient.
[]« 4 intersignum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 397b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTERSIGNUM5
4. INTERSIGNUM, In jus vocatio, Gall. Assignation. Notitia concilii Pictav. sub Isemberto I. Episc. :
In totam autem terram superscriptam nullus Vicarius, nec ullus Præpositus nullum Intersignum mittat ; et si quis miserit, nullus hominum horum ad ipsum pergat, sed ante Monachum (S. Maxentii) judicium fiat.