« »
 
[]« 1 intersignum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 397a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTERSIGNUM2
1. INTERSIGNUM, Indicium, Occitanis, Entresegnes. Ugutio :
Intersignum, vel Intersignium, quod est inter aliquid, sicut quis solet mitti de uno loco in alium causa notitiæ.
Henricus Rebdorf. ann. 1347 :
Et quia similis in facie et in moribus Waldemaro erat, et multa Intersigna de actibus Waldemari hominibus ad memoriam revocavit, etc.
Alanus de Insulis in Anticlaudiano lib. 4. pag. 61 :
Naturæ Triton dans Intersigne favoris.
Utitur Sueno in Hist. Danica cap. 2. et 10. Limborch. in Sentent. Inquis. Tolos.[] pag. 103 :
Tradidit dictum doblerium cuidam homini qui venit ad ipsum ex parte dicti hæretici cum Intersigno, quod sibi dixerat hæreticus in recessu.
Adde Acta SS. April. pag. 731. et Miracula B. Edmundi Archiep. Cantuar. apud Marten. tom. 2. Anecd. col. 1890. ubi eadem notione legitur Intersignium : quæ vox etiam accipitur pro quavis nota. Vide Sueonem locis jam laudatis, et Haltaus. Glossar. German. col. 2005. voce Urkunde.
P. Carpentier, 1766.
Nostris alias Entresain. MS. :
Se li fisent viestir l'aubierc,
Dont li Entresain et li mierc
Des mailles en la char li perent.