« Intertiare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 398a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTERTIARE
INTERTIARE, est
sequestrare, in manum tertiam ponere, vel
mittere. Gloss. Saxon. Cottonianum gebor-festan, Intertiare. Proprie autem dicitur res intertiari, cum furto sublata, et alteri vendita a domino repetitur ab eo, penes quem deprehenditur. Quippe donec possessor auctorem suum advocaret, ac laudaret, in manum tertiam mittebatur, seu sequestro dabatur : tum vero de re intertiata controversia erat, quam is, qui repetebat, intertiare dicebatur super possessorem, cujus partes erant venditorem proferre, atque ille alium, donec ad ipsum furti reum deveniretur. Hanc intertiandi rationem omnino prodit Lex Salica tit. 48 :
Si quis, qui Lege Salica vivit, servum aut ancillam, caballum, vel bovem, seu jumentum, seu quamlibet rem suam sub alterius potestate agnoverit, mittat eam in tertiam manum :Et infra :(id est, in sequestri manum)et ille, apud quem agnoscitur, debet adhramire : et si intra Ligerim ant Carbonariam ambo manent, et qui agnoscat, et apud quem agnoscitur, in noctes 40. placitum faciant, et in ipso placito quanticunque fuerint, qui rem Intertiatam(sequestratam)vendiderint, aut cambiaverint, aut fortasse in solutionem dederint, omnes intra placitum istum commoneantur, ut unusquisque cum negotiatoribus suis alter alterum admoneat.
Ista omnia ubi hamallus est, super quem res primitus agnita fuerit, aut Intertiata, fieri debent.Id præterea multis in locis firmat Lex Ripuar. tit. 33. § 1 :
Si quis rem suam cognoverit, mittat manum super eam,Atque hæc est vera vocis intertiare significatio, quidquid contra dicant Lambardus, Somnerus, et Wendelinus, qui volunt esse cum tertio de re furto subrepta contendere, vel certe tertium advocare, qui auctorem suum laudet, ad quod tenebatur is, a quo repetebatur. Ita in veteribus Glossis, ἔντριτος, est Sequester : in aliis, ἔντριτος, Intertius. In Gloss. Lat. Græc. :(id est, pignoret, seu saisiat, ut verbis Practicorum utar)et ille, super quem Intertiatur, tertiam manum quærat,(id est, sequestrum)tunc in præsente ambo conjurare debent cum dextera armata, et cum sinistra ipsam rem(sequestratam)teneant : unus juret, quod in propriam rem manum mittat : et alius juret, quod ad eum manum trahat, qui ei ipsam rem dedit, etc.
Sequester, μεσίτης, ἔντριτος, συνθηϰοφύλαξ.
◊ Igitur Intertiare rem furatam super
aliquem, est rem, in sequestrum positam, repetere in Lege Salica d. tit. in
Decretione Childeberti Regis § 3. in Lege Ripuar. tit. 33. § 1. tit. 72. § 1. 4. 6. 8. in
Lege Longob. lib. 2. tit. 28. § 3. Carol. M. 132. in Capitul. Caroli M. lib. 6. cap. 209. in
Legibus Inæ apud Brompton. cap. 27. 52. 59. et in Legibus Edwardi Confess. cap. 25. necnon in Charta Communis Rotomag. apud
tom. 1. Ordinat. pag. 307. Sic Entiercer usurpant Stabilimenta
S. Ludovici :
Se aucune personne sieut aucune chose qui li ait esté emblée, et il Enterche pour l'emblée, etc.Usatica Ambianensis urbis MSS. :
Et si il avient chose, que aucune ame Enterche, et il ne peut prover, il paie 60. sols de faus Enterchier. Intertiator,in Legibus Ottonis Aug. cap. 7. apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 172. Entierceur, dicitur in Legibus Norman. vernaculis Will. Nothi cap. 25. Hinc in Consuetudine Aurelian. art. 455. et Dunensi art. 93. Entiercer, est rem judicis auctoritate a domo creditoris auferre, et pignori, vel quasi sequestro dare. Intertiatura, Sequestratio, in mox laudatis Legibus Ottonis Augusti. Vide Mittermaier. Princip. Jur. German. § 153. not. 6.
Animal furatum absque Intertiato requirere, in Lege Ripuar. tit. 47.
Res Intertiata, in Capit. Caroli M. lib. 3. § 46. Vide Legem Wisigoth. lib. 7. tit. 2. § 9.