« Intestatio » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 399a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTESTATIO
INTESTATIO, Intestia, Bona mobilia, seu catalla intestatorum, quæ ad dominos,
ex eo, quod quis decesserat intestatus, pertinebant. Charta ann. 1238 :
Et ostem, et cavalcatas, et seguis, et cucucias, et exorquias, et homicidia, et Intestationes, et arsinas, etc.Alia Rogerii Comitis Fuxiensis ann. 1250 :
Exfranquimus omnes et singulos homines de Valle de Meranges, et eorum proles in perpetuum de exorquia, Intestia, arsina, cugucia, etc.
◊ Qui porro intestatus decesserat, habebatur olim pro
damnato ac infami. Cum enim Conciliorum canonibus certam bonorum suorum, atque adeo
decimam partem, ut est apud Matthæum Paris pag. 113. distribuere in pios usus, ad
animæ redemtionem, quivis teneretur : qui id non egisset, salutis suæ curam quodammodo
videbatur abjecisse. Quamobrem jubentur Sacerdotes, in aliquot Synodis, morituros
adhortari, ut et peccata sua sacramentali confessione eluant, et de rebus suis in
Ecclesiarum vel pauperum favorem, aut in alios pios usus ad animæ salutem disponant, ut
est in Synodo Sodorensi can. 1. Quod quidem ita invaluit, ut delictorum absolutio et
Viaticum denegaretur iis, qui Sacerdotum in hisce monita posthaberent, ut qui eleemosynis
et confessione ac viatico viam sibi ad æternam beatitudinem, a Sacerdote moniti, parare
neglexerant, et salutis suæ curam omnem abjecisse crederentur : adeo etiam, ut nullum esse
discrimen existimarent inter ejusmodi intestatos, et illos, qui sibi mortem
intulissent. Ut autem βιωθανάτων bona mobilia in fiscum
redigebantur, ita et intestatorum dominis addici debere existimaverunt, maxime si
per eos licuerat haud intestatos decedere. Charta de Regibus Angliæ in Normannia
adversus Clerum ann. 1205. in Regesto Herouvalliano Philippi Augusti f. 121.
et in Normannicis Duchesnii f. 1052. 1060 :
Item diximus de illo, qui moritur Intestatus, si jacuerit in lecto ægritudinis per tres dies vel quatuor, omnia mobilia ipsius domini Regis debent esse, aut illius in cujus feodo terra est, et sicut de illo, qui se interfecit spontaneus.Idem ferme statuunt S. Ludovici Stabilimenta lib. 1. nam cum in cap. 86. bona mobilia illius, qui suspendio voluntario, aut quovis modo mortem sibi intulisset, vel aquis mergendum se dedisset, ad Baronem pertinere dicantur, hæc in capite sequenti subduntur :
Se aucuns hom, ou aucune fame avoit geu malade huit jours, et il ne se voulust confesser, et il mourut desconfés, tuit li meubles seroient au Baron.MS. :
Sed et desperatis inconfessos æquiparant Jura et consuetudines Normanniæ cap. 21 :Outre, fet-ils, fels, traitres, cuvers,Vostre lignage mora hui desconfés,Jà de cest champ n'istra ni cuens ne pers.
Desperati autem moriuntur qui per novem dies, vel amplius, gravi ægritudine et periculosa oppressi, communionem et confessionem sibi oblatam recusant ac differunt, et in hoc moriuntur : terris tamen propter hoc hæredes non privantur, sed eorum catalla debent in manu Principis remanere.Quæ ducta sunt, ut docet tom. 1. Ordinat. pag. 178. ex veteri Inquesta facta auctoritate Philippi Aug. post Normanniam bello quæsitam : ubi inquirebatur de juribus Regum Angl. in Sanctam Ecclesiam. Ex illa Inquesta hæc proferuntur loco citato :
Nous deismes de celui qui muert Intestat, se il gist en son lict par trois jours, ou par quatre, tous ses biens meubles doivent être notre Sire le Roy, ou à cheli, en quelle terre, ou en quelle jurisdiction il est, et tout est-il de chaux qui ochient eux-mesmes de leur propre volonté.Sic igitur βιοθάνατος, et qui absque confessione volens decesserat, pari habebantur conditione.
◊ Neque postmodum potioris status omnino fuere, qui subitanea
ac improvisa morte decedebant, cum id divino adscriberent judicio, ut est in
Provinciali Eccl. Cantuar. lib. 3. tit. 13. eoque nomine bona eorum mobilia fisco dominico
perinde adscriberentur. Chronicon Laurisham. pag. 92 :
Nam ferme biennio mutus et elinguis, ac dira omnium membrorum paralysi contractus, carne jam præmortua, solo spiritu palpitans, dedecorose tandem et Intestatus expiravit.Ubi divino quodam judicio scelestus ille, mutus et elinguis, ac proinde Intestatus obiisse dicitur : quod mori sine lingua, vetus Charta apud Will. Tyrium lib. 12. cap. 25. morir san fabla, Fori Hispanici vocant. Quo etiam pertinet, quod habet Chronicon Nangii ann. 1202 :
Guillelmus Remensis Episcopus, dum Laudunum veniisset, morbo subitaneo præventus opprimitur, et obstruso linguæ officio moritur Intestatus,id est, absque confessione et viatico : nam eo ævo, Intestato mori, nihil fere aliud erat : quod nemo moriturus exhomologesin peccatorum suorum daret, qui non una et simul de eleemosynis suis disponeret. Charta Ludovici VII. pro Rupellensibus apud Beslium pag. 600 :
Dedi et concessi in perpetuum omnibus hominibus, qui manent Rochellæ,... quod quicumque ex illo sive testatus, sive Intestatus, id est, sive confessus, sive non, morietur, omnes res ejus et possessiones integre et inrecte remaneant hæredibus suis et generi suo. Illius autem qui testatus, sive confessus morietur, præcipio, quod testamentum stet juxta ejus divisionem.Charta Henrici III. Regis Angliæ pro eodem oppido Rupellensi :
Præterea concedo eis et confirmo hac carta mea, quod quilibet de illis, qui confessus est, et testatus decesserit, stabilem et ratam suarum rerum habeat divisam, et, sicut eam fecerit, firmiter teneatur. Si vero aliquis illorum colli fractione, vel submersione, vel aliquo casu subita morte præventus fuerit, et spatium confitendi non habuerit, concedo, ut secundum rationabilem dispositionem et considerationem parentum et amicorum suorum res suæ distribuantur, et eleemosynæ fiant pro anima ejus.Charta ann. 1209. qua Raibaldus de Calma libertates concedit hominibus terræ suæ, tom. 1. Hist. Dalph. pag. 19 :
Si aliquis fecerit testamentum, illius suprema voluntas secundum jura legalia per omnia servetur ; et si aliquis moriatur ab Intestato, proximiori in linea ascendentium vel descendentium parentelæ hæreditas cum omni sua pecunia devolvatur.In Charta commutationis castelli Montisferrandi in Arvernis, facta a Ludovico de Bellojoco, domino Borci, cum Rege Philippo ann. 1292. ubi de mortallia ejus, qui in eodem oppido non confessus moritur, universa bona ad dominum Montisferrandi pertinere dicuntur. Verba notatu dignissima sequentia sunt :
Et est à savoir, que pour les 4. aides que li Sires de Montferrant a et doit avoir à Montferrant, quant li cas aviennent, c'est à savoir l'aida de sa chevalerie, l'aida de sa fille marier, de la raençon de son corps pris en guerre, et de l'alée d'oustremer, et encore pour le cas de la mortaille, c'est à dire, que quand aucun meurt en la ville de Montferrant sans confession, tuit li bien meuble d'icelui sont au Seigneur de Montferrant, etc.Charta Roberti Comitis Flandriæ in Tabulario S. Bertini :
Ad hoc etiam si servus Comitis et confitens obierit, terram et omnem substantiam ejus Comes possidebit : reditus autem terræ ipsius Comes persolvet Abbati.Ubi videtur legendum non confitens.
◊ Atque ut inordinatus mori dicitur, qui non condito
testamento decedit, in Concilio IX. Tolet. can. 4. in Legibus Wisigoth. lib. 5. tit. 7. §
14. et apud Tyrium loco laudato : ita Græcis ἀσύνταϰτος
mori dicebatur, qui non sumpto viatico decedebat. Id nuper observatum a nobis in Notis ad
Stabilimenta S. Ludovici ex Vita S. Eusebiæ apud Bollandum 24. Jan. Nam cum vitæ finis
eidem sanctæ instaret Virgini, adessetque pater ejus spiritualis, hæc verba effata est :
Mihi, ut video, adest finis, dolorque est animæ meæ et tristitia ingens, quod Inordinata egrediar ex corpore, absente sancto Episcopo et patre nostro domino Paulo.Ubi Bollandus ait, Græcum exemplar habere ἀσύνταϰτος,
quia videlicet,Atque hac, ni fallor, notione voce Intestatus usus videtur Libellus precum Marcellini et Faustini pag. 65 :inquit,sacro viatico et extremis mysticisque Sacerdotum precibus non esset munita.
Sed apud Treviros Bonosus Presbyter inclusus, Intestatus, ac diu pœnas senex dedit propter observantiam intaminatæ fidei illius, etc.
◊ Quorumcumque igitur intestatorum, hoc est, sive ultro
absque confessione et non sumto viatico, ac eleemosynarum non facta dispositione, sive
subitanea præventi morte decessissent, bona mobilia ad fiscum dominicum redibant. Regiam
Majestatem lib. 2. cap. 33 :
Cum quis Intestatus decedit, omnia catella domini sui erunt.Id pluribus probatum ad Stabilimenta S. Ludovici.
P. , 1766.
◊ Intestatus mori
non putabatur quis, nisi paterfamilias esset, qui nimirum de bonis suis disponendi
facultatem haberet ; quo etiam casu, si non condito testamento decederet, tunc ipsius loco
testamentum in pios tantum usus ab aliis condi posse, statuitur in Reg. Corb. 13. sign.
Habacuc ad ann. 1511. fol. 70. v°. : On n'est tenu à faire testament solempnel, se on n'est chiefz d'ostel, ayant oportunité et puissance de ce faire : néantmoins s'il décédoit quelque personnaige, qui fut chiefz d'ostel Intestat, on luy en porroit faire faire ung pour les légatz salutaires seulement selon son estat, faculté et puissance, et non aultrement.
P. , 1766.
◊ Intestatorum,
etiam in itinere morientium, bona mobilia ex usu pertinebant ad episcopum, vel curionem,
aut ad ecclesiæ fiscum, in cujus districtu decedebant. Lit. remiss. ann. 1379. in Reg.
116. Chartoph. reg. ch. 73 : Après ce que Jehan de Henaut marchant de toiles fu trespassé en ladite villeAliæ ann. 1403. in Reg. 158. ch. 23 :(de Beauvais)en l'ostel Pierre Collele hostelier, et que la femme dudit hostelier ot baillié à l'appariteur de la court espirituele de l'évesque de Biauvaiz les biens d'icellui défunct, qui oudit hostel estoient, comme appartenanz, si comme l'en disoit, audit évesque, pourceque icellui de Henaut estoit trespassé en son éveschié, senz faire testament.
Pourceque oudit testament n'avoit aucuns tesmoings, jour ne date escrips, le suppliant doubtoit que l'evesque d'Evreux, en quel éveschié ledit testateur estoit demourant, voulsist dire ledit testament estre nul, et parceque tous les biens meubles d'icellui déffunct lui appartenissent par l'usage et coustume du pais, comme mort Intestat, etc.
P. , 1766.
◊ Qua ratione autem
ejusmodi bona distribuebantur, docent Literæ remiss. ann. 1403. ex Reg. cod. ch. 266 :
Comme Blanche Routiere de la parroisse de Donnemesnil feust trespassée Intestate : pourquoi les meubles à elle appartenans feussent escheuz au curé et aux trésoriers d'icelle parroisse pour les distribuer, c'est assavoir le tiers audit curé, l'autre tiers auxdiz trésoriers et le résidu aux poures, etc.
◊ Hujus autem consuetudinis eam esse existimaverim originem,
quod cum absque eleemosynarum distributione prævia decedere probrosum quodammodo Patres
judicarent, sæpeque accideret ut morte improvisa, nulla facta bonorum in eleemosynas
ordinatione vel dispositione, quis decederet, quo animæ illius consuleretur saluti, ut
mortui partes supplerent Episcopi et Sacerdotes, sanxerunt, ut ex defuncti bonis
eleemosynas distribuerent, eoque nomine bona illius mobilia sequestrarent, debita
creditoribus persolverent, omniaque exequerentur,
eodem modo, quo tenerentur, si testamentum fecisset, executores, ut est in Statutis Willelmi Regis Scotiæ cap. 22. § 3. et in Fleta lib. 2. cap. 52. § 12. 13. lib. 6. cap. 37. § 7. Exstat Charta ann. 1370. in Tabul. Episcopat. Ambian. fol. 189. in qua hæc habentur :
Sur ce que lesdis Evesques s'estoit complains desdits doien et chapitles,... de ce qu'ils avoient fait enterrer le corps de... qui estoient mors Intestats, sans le congié ou licence dudit Evesque, et sans qu'il eut eu les biens desdits defunts pour iceux distribuer pour les ames d'iceux mors, etc.Ea vero bona, quæ in eleemosynam sequestrabant, eleemosynam rationabilem appellabant, uti in hac voce docuimus. Tabular. Capitul. Rotomag. in Collectione Concil. Rotomag. pag. 185 :
Item distributio eorum, quæ in testamento relinquuntur, auctoritate Ecclesiæ fiet, nec decima pars bonorum, ut olim, subtrahetur.Sed et interdum intestati familiares, et agnati, ipsius loco testamentum condebant ad ejusmodi legata, ad id forte ab Episcopis delegati ; cujus moris exstat exemplum in Tabulario Prioratus S. Vincentii Laudunensis in hæc verba :
Universis præsentes literas inspecturis, Alanus de Novilla Miles, et Galtherus Canonicus Remensis, salutem. Noverint universi, quod nos fecimus testamentum pro Petro quondam fratre nostro, sub hac forma, quod nos legavimus pro remedio animæ suæ Monachis de Novilla, Capellanis nostris tres modios vini pro anniversario ejus annuatim faciendo, etc. Datum anno Dom. 1261.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Viget
etiamnum in Anglia usus, ut Episcopi bonorum ejus qui intestatus decessit administrationi
invigilent aut per se aut per alium quemvis ad id per illos nominatum et deputatum. Hujus
rei testis locuples Charta Archiep. Cantuariensis ann. 1701. quam hic referre haud
pigebit : Thomas providentia divina Cantuar. Archiep. totius Angliæ Primas et Metropolitanus, dilecto nobis in Christo Carolo Moreau filio naturali et legitimo Stephani Moreau nuper parochiæ S. Martini in Campis in Comitatu Middelsex defuncti salutem. Cum idem Steph. Moreau sit, ut præmittitur, defunctus, habens dum vixit et mortis suæ tempore bona, jura, sive credita in diversis diœcesibus, sive jurisdictionibus, jam nuper ab Intestato decesserit, cujus prætextu omnium et singulorum bonorum, jurium et creditorum dicti defuncti plenaria dispositio, administrationisque eorumdem concessio, nec non computi, calculi sive ratiocinii, administrationis hujusmodi auditio finalisque liberatio... demissio ab eadem ad nos solum et in solidum et non ad alium nobis inferiorum judicem necessarie dignoscuntur pertinere : Nos affectantes ut bona, jura et credita dicti defuncti bene et fideliter administrentur, ac in pios usus convertantur ; ad administranda igitur bona, jura et credita dicti defuncti, ac bene et fideliter disponendum de eisdem, nec non creditorum quæcumque dictus defunctus petenda, colligenda, levanda et exigenda, quæ ad dictum defunctum dum vixit, et mortis suæ tempore pertinuerunt, ac de solvendo æs alienum in quo dictus defunctus hujusmodi mortis suæ tempore extitit obligatus, quatenus bona, jura et credita sua hujusmodi ad hoc extendunt, juxta ratam eorumdem ; Tibi de cujus fidelitate in hac parte confidimus, primitus de bene et fideliter administrando eadem, ac de pleno et fideli inventario omnium et singulorum bonorum, jurium et creditorum hujusmodi conficiendo, et illud in curiam prærogativæ nostræ Cantuariensis, intra vel ante ultimum diem mensis Februarii qui fuerit in anno Dom. 1702. inde reddendo ad sancta Dei Evangelia juramento, plenam tenore præsentium committimus potestatem, Teque administratorem omnium et singulorum bonorum, jurium et creditorum hujusmodi ordinamus, deputamus et constituimus per præsentes... Datum Londini 5. die mensis Febr. ann. 1701. nostræque transmissionis octavo.
◊ Neque, opinor, alio jure cognitio de testamentis ad
Curiam Christianitatis
pertinuit ; cum, ut est apud Matthæum Paris ann. 1190.
rerum, quæ in testamento relinquebantur, distributio auctoritate Ecclesiæ fieret. Pari modo :
Si quis subitanea morte, vel quolibet casu præoccupatus fuisset, ut de rebus suis disponere non posset, distributio bonorum ejus Ecclesiastica fiebat auctoritate.Synodus Exoniensis ann. 1287. cap. 50 :
Si qui vero laicorum decesserint Intestati, de bonis eorum per locorum ordinarios taliter præcipimus ordinari, ut pro anima defuncti in pios usus totaliter erogentur.Quo sane pertinet, quod scribit Anastasius Bibliot. in Præfatione ad octavam Synodum, Photium Patriarcham Constantinop. persuasisse Imperatori Michaeli, ut
præciperet neminem testamentum facere, vel per alterius, nisi per Photii manus, suas eleemosynas erogare : quod non ob aliud,Licet nolim præstare, eam fuisse mentem Occidentalium Episcoporum ; eorum tamen exemplo morem ipsum in Orientem invehere voluisse Photium, par est existimare.subdit idem Scriptor,adinvenit inventor malorum, nisi ut, cum acciperet et erogaret substantias divitum, proprias a minus curiosis erogasse putaretur, ac per hoc a cunctis quasi dapsilis et munificus haberetur.
P. , 1766.
◊ Quodnam vero fuerit
episcoporum ecclesiasticorumve, cum bona mobilia intestatorum sibi arrogabant, propositum,
aperte declarat Arest. 26. Maii ann. 1357. in vol. 4. arestor. parlam. Paris. :
Præpositus noster aut procurator in ballivia Silvanectensi fecerat ad judicium evocari quendam decanum Christianitatis aut curatum Belvacensis diœcesis, super eo quod idem decanus aut curatus sub umbra dicti episcopi ceperat aut sibi attribuere nisus fuerat bona mobilia cujusdam personæ defunctæ, pro eo quod dicebat ipsam Intestatam decessisse ; et quia dictus episcopus advoaverat factum, fuerat causa ad parlamentum remissa, pro eo quod idem episcopus, qui est par Franciæ non tenetur invitus extra parlamentum litigare. Dicebatque et proponebat idem procurator noster generalis, quod in hoc fuerat et erat usurpatio et abusus notorie et manifeste, et pro nullo reputari seu annullari debebat ;... præfato episcopo aut procuratore suo ex adverso dicente, quod in diœcesi sua Belvacensi per se et prædecessores suos fuerat et erat in possessione et saisina pacificis... ponendi in manu sua bona mobilia talium, qui decedunt Intestati in diœcesi prædicta, ad convertendum ipsa per manum suam aut deputatorum suorum ad pios usus et ad pia opera, pro remedio et salute animarum ipsorum decedentium... Dicebat etiam, quod dato quod aliquis fecerit testamentum, et defuerint aut esse desierint executores hujusmodi testamenti, dictus episcopus per se et prædecessores suos fuit et est in dicta possessione et saisina ponendi et constituendi super hoc executores... Per arrestum curiæ nostræ dictum fuit... ipsum episcopum in prædictis abusum fuisse seu abusisse.Quo non obstante aresto eumdem usum Bellovaci viguisse anno 1379. discimus ex Literis paulo ante laudatis. Notandum vero ibi episcopi Bellovacensis jus constituendi testamentorum executores, quo etiamnum gaudet Cantuariensis archiepiscopus, ut supra observatum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Cum autem
in sui præjudicium hæc agere Episcopos existimarent judices regii, Arresto Parisiensis
Senatus ann. 1409. pronuntiatum statutumque
est : Que les habitans qui mourroient, pourroient etre enterrez sans le congé de l'Evêque et ses officiers s'il n'y a empêchement canonique : et outre que les heritiers du testament d'aucun trépassé ne pourront etre contrains ne obeir à accomplir les ordonnances faites par les officiers dudit Evêque, ne par lui, au regard des testamens faits par lesdits Intestaux, mais les pourra ledit Evêque admonester charitablement qu'ils fassent bien pour l'ame dudit Intestat : et que les heritiers ou exécuteurs du testament d'aucun trépassé, pourront dedans l'an de trepassement soumettre l'exécution d'icelui à la justice laye ou de l'Eglise.Sicque tandem iste usus in Galliis nostris desiit.
P. , 1766.
◊ Extat antiquius eadem
de re Arestum ann. scilicet. 1401. in vol. 9. arestor. ejusd. parlam. : Per curiæ nostræ arrestum dictum fuit, quod illi, qui decedent Intestati, libere et absque littera(episcopi vel officialis)si non obfuerit aliud canonicum impedimentum, inhumari seu sepeliri poterunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Simili
ratione Hispanorum Sacerdotum hac in re molitionibus modum imponere volens Alfonsus IX.
Rex Castiliæ legem hanc tulit : Finando alguno sin lengua, de manera que non ficiese testamento, la Eglesia, onde fuesse parroquiano, non ha razon de demandar ninguna cosa de su haber, fueras ende si hoviesen por costumbre en aquella tierra de demandar alguna cosa, etc.Las siete Partidas, partida primera tit. 13. leg. 6.
◊ Enimvero cum Episcopos et Sacerdotes in vassallorum suorum
bona manus injicere ægre ferrent sæculares domini, præsertim cum eo procederet interdum
Ecclesiasticorum avaritia ac lucri cupido, ut, quæ in eleemosynas et creditorum debita
distribuere debuerant, sibi adscriberent, id etiam juris sibi arrogavere, vario prætextu,
ac primo quidem id ipsum exequendi, quod Episcopi ac Sacerdotes, hoc est, eleemosynas
faciendi, et defuncti debita persolvendi, tum etiam eadem bona mobilia sibi adscribendi,
quod intestati haberentur pro βιοθανάτοις,
quorum, ex usu et recepta consuetudine, bona mobilia ad dominos pertinebant.
Ecclesiasticorum consuetam rapacitatem in bonis intestatorum satis arguunt in eos decreta
statuta, atque ea potissimum, quæ habentur in Provinciali Cantuariensis Ecclesiæ lib. 3.
tit. 13. quibus jubentur Episcopi, solutis defunctorum debitis, cætera bona in pios usus
distribuere,
nihil sibi inde retento, nisi quod pro labore suo congruum censuerint, adeo ut cæteroquin defunctorum bona invadere prohibeantur, in Statuto Ottoboni Cardinalis, seu Concilio Londinensi ann. 1268. can. 24.
◊ Verum postmodum eo processit dominorum rapacitas et
avaritia, ut vassallorum suorum, qui intestati decesserant, non modo partem bonorum ullam
in pios usus distribuerent, sed ea promiscue invaderent ; (quod in Concilio Nannetensi,
Britanniæ Comitis nutu, abrogatum scribit Hildebertus Turonensis Archiepiscopus Epist. 65.
et 66. quas de intestatis intelligendas arbitror) atque adeo debita exsolvere renuerent.
Hinc querela Episcop. Angl. in Provinciali Cantuar. Eccl. lib. 3. tit. 28 :
Quidam etiam domini temporales, et eorum ballivi, bona decedentium ab Intestato in districtibus ad ipsos dominos prætendentes fore, quamvis erronee, devoluta, ne per ordinarios bona hujusmodi pro debitorum solutione sic decedentium ac in alios pios usus pro ipsorum animarum salute convertantur utiliter, prout consensu regio et magnatum regni Angliæ, tanquam pro jure Ecclesiasticaque libertate ab olim extitit ordinatum, impediunt in derogationem Ecclesiasticæ libertatis, etc.In eodem Provinciali lib. 3. tit. 13. in Concilio Lambethensi ann. 1261. et in Concilio Londin. ann. 1342. can. 7 :
Laicis aut Clericis divino judicio decedentibus Intestatis, domini feudorum non permittunt debita defunctorum solvi de bonis mobilibus eorundem, nec in usus uxorum suarum, liberorum suorum, vel parentum, vel aliter per dispositionem ordinariorum bona prædicta pro ea portione, quæ secundum consuetudinem patriæ defunctos contingit, permittunt distribui pro eisdem.Quibus hæc subdit Lindwodus :
Ut puta medietatem bonorum, ubi superest uxor et nulli liberi : alioquin si etiam supersint liberi, tunc defuncti portio est tertia pars, aliis duabus uxori et liberis remanentibus.Ex quibus præterea docemur, dominos sæculares in Clericorum intestatorum bona manus injecisse, quod vetitum exerte in Concilio Viennensi ann. 1267. can. 10. sub anathematis pœna.
◊ Medietatem, aut tertiam partem bonorum intestati,
mobilium, ni fallor, dominos sibi iis casibus interdum arrogasse, ostendunt Usatici
Barcinon. MSS. cap. 129 :
De intestatis ab hoc sæculo discessis, si reliquerint uxores ac filios, tertiam partem assequantur seniores in facultatibus eorum. Si reliquerint filios, et non uxores, assequantur medietatem præfati seniores. Si vero uxores et non filios habeant, medietatem seniores jam dicti et aliam medietatem parentes defuncti. Quod si parentes desint, senioribus detur, observatis tamen ad uxores suis directis et omnibus locis. Ita sit de uxoribus Intestatis, quemadmodum superius dicitur de viris.Consuetudines Catalaniæ inter dominos et vassallos MSS. cap. 45 :
Si aliquis qui nunquam habuerit uxorem, moritur Intestatus, dominus ejus non debet percipere tertiam partem bonorum suorum, nec aliquid aliud ratione Intestiæ : et hoc notatur in Usaticis, ubi loquitur de Intestatis.Cap. seq. :
Item si aliquis filius alicujus pagensis hominis, alicujus Militis, vel alterius, moritur Intestatus post mortem patris, in aliqua villa, seu castro Regis, et ille non habeat certam mansionem, sed stabat per aliquod tempus in uno loco, et per aliud tempus in alio ; tertia pars bonorum illius mobilium debet habere dominus patris ratione Intestiæ, et non Rex, in cujus villa moritur : et hoc notatur in Usatico supradicto.
◊ Denique, quasi intestatorum bona primo essent occupanti,
in ea etiam manum injiciebant hospites, si in eorum decessissent hospitiis, quod vetitum
legimus, in Statutis Willelmi Regis Scotiæ cap. 30. § 3. 4. 5. 6. Vide Ughellum tom. 1.
Ital. sacræ pag. 137. 144.
P. , 1766.
◊ Bonis vassallorum, non
condito testamento, morientium, ea tantum de causa, quod de iis non disposuerant,
succedebant domini, cum sæculares tum ecclesiastici. Quod de monasterio Cassinensi
testatur Charta Nicol. Mutin. episc. ex Tabul. ejusd. abbat. : Cum pridem ad aures nostras et notitiam nostræ curiæ devenit, quod... Bona Antonii Rogerii de valle rotunda, sicut Domino placuit, debitum naturæ persolvens viam universæ carnis petivit egressa ab Intestato, nullis superstitibus filiis, parentibus aut fratribus ; propter quod secundum registra Casinensia bona dictæ Bonæ ad dictum sacrum monasterium legitime devoluta erant.
◊ Quod porro sæculares domini in vassallos suos intestatos
jus arrogavere, idem sibi adscripsere Episcopi in Clericos suæ diœcesis, atque adeo ipsi
summi Pontifices in Episcopos : quod ex Matthæo Westmonast, et Matth. Paris observavimus
in Notis ad Stabilimenta S. Ludovici. Ac de summo quidem Pontifice hæc etiam capienda
videntur in Historia Episcoporum Bremensium, ubi de Jo. Archiep. qui Avenione intestatus
decesserat :
Vide Petrum Cassiodori in Epist. ad Anglos de Bonifacio VIII. apud Prynneum in Libertatibus Eccles. Anglic. tom. 3. pag. 915. Sed et ibidem docuimus, maxime id juris sibi in Clericos suæ diœcesis Episcopos arrogasse : cujus quidem usus, vel potius abusus, testes exstant complures Chartæ, atque in primis illa Reginaldi Episcopi Carnot. ann. 1195. apud Innocentium III. lib. 1. Epistolarum pag. 29. et 51. Edit. Venetæ :Pontifex hic moritur in Avenione,Et thesaurus rapitur sub hac ratione,Quod sublatus dicitur in Intestatione.
Universos Presbyteros in Decanatu de Sparnone constitutos ab omni violentia, taleis et exactionibus perpetuo absolvimus, ita etiam quod nullus Presbyterorum Decanatus de Sparnone, nisi ordine judiciario suspendi poterit, nec res alicujus saisientur, nisi ipsum Intestatum, quod absit, viam universæ carnis ingredi contigerit.Charta fundationis Collegii Canonicorum in Ecclesia Escoiarum, diœcesis Rotomag. ab Ingerranno Dom. Marigniaci Milite et Cambellano Regio mens. Jan. 1310. in 37. Regesto Chartophylacii Regii n. 64 :
Item volo et ordino, quod bona Intestatarum personarum ipsius Collegii per Decanum vel Cantorem aut Thesaurarium, si Decanus absens fuerit, dividantur in tres partes, quarum unam pauperes Hospitalis, quod jam in dicto loco fundavimus, habeant, reliqua pro defensione jurium Ecclesiæ conserventur : et tertiæ partis residuæ duæ partes Canonicis, et reliqua Clericis distribuantur : et nihilominus tam ipsorum Intestatorum, quam etiam testatorum lectus unus, quem meliorum furnimentum habebunt tempore mortis suæ Hospitali prædicto pro pauperibus relinquatur.Exstat apud Guill. Cruceum in Hist. Episcoporum Cadurcensium n. 149. Charta ann. 1297. qua ejusdem Ecclesiæ Capitulum,
ex vigore privilegiorum, sibi et Ecclesiæ Cadurcensi a Sede Apostolica concessorum, Canonicorum intestatorum bona mobilia et immobilia ad se pertinere, ea consignare, et de ipsis disponere, prout sibi videretur expedire, asserit. Similis habetur Charta ann. 1312. in Tabul. Episcopat. Ambian. fol. 163. qua Capitulum Ecclesiæ Ambian. id sibi juris in Canonicos intestatos demortuos competere contendit, Episcopo illud sibi asserente. Sed et id juris Episcopo Cadurcensi in bonis Clericorum suæ diœcesis intestatorum decedentium competiisse docet Charta alia ann. 1384. apud eumdem Cruceum n. 298. adeo ut Clericis ipsis jus testandi ademtum esset, quod Bego Episcopus pro 150. libris Cadurcensibus annui et perpetui reditus penitus abrogavit, concessa libere de suis bonis tum ex Ecclesia, tum aliunde quæsitis, testandi facultate. Sed et haud ita pridem Cardinalis Givriensis Lingonensis Consuetudinis municipalis receptum articulum, eidem Consuetudini, dum reformaretur, inserendum contendit,
rerum mobilium successiones Presbiterorum, absque testamento decedentium, ad Episcopum Lingonensem pertinere.
◊ Sane cum Clericorum et Sacerdotum quæcumque bona
administrationis suæ tempore acquisierint, ad Ecclesiæ nomen, cui præsunt, Chartarum
conficere instrumenta jubeantur in Concilio Toletano IX. can. 4. ita quod si post eorum
mortem inordinatum forte remanserit, Ecclesia hoc sibi, cui præfuit, vel minister
exstitit, in perpetuo vindicet : fieri potest, ut arrepto istius canonis prætextu Episcopi
in Clericorum et Presbyterorum bona quolibet modo manus injecerint, tametsi non ea fuerit
mens Concilii.
◊ Constat autem ejusmodi quod sæculares domini in
intestatorum bona sibi jus arrogavere, haud nuperum esse, cum ejus mentio fiat in Legibus
Canuti Regis cap. 68. et 97. cujus verba excerpsit et retulit Bracton. lib. 2. cap. 26. §
2. ubi statuitur, ut
si liber homo Intestatus et subito decesserit, dominus suus nil intromittat de bonis defuncti, nisi de hoc tantum quod ad ipsum pertinuerit, scilicet quod habeat suum heriot ; sed ad Ecclesiam et ad amicos pertineat executio bonorum : nullam enim meretur pœnam quis, quamvis decedit intestatus.His consimilia habet Fleta lib. 2. cap. 57. § 10. Sed et Statuta S. Ludovici lib. 1. cap. 87. huic dominorum feudalium avaritiæ modum posuere, in quibus cavetur in non confessi ac subitanea morte decedentis vassalli bona nullum domino jus esse :
més se il mouroit desconfés de mort subite, la justice ne la seigneurie n'i auroit riens.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Intestatus, De quo testator testamento non disposuit. Testam. S. Remigii apud Miræum tom. 1.
pag. 2 : Amorinum quoque servum cum omnibus quos Intestatos reliquero, tuo dominio vindicabis.