« Intestinarii » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 402a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTESTINARII
INTESTINARII, Artifices, quorum mentio in leg. 2. Cod. Th. de Excusat. artif. (13, 4.) qui
intestinum opus faciebant. Intestini autem operis multa mentio apud Vitruvium
lib. 4. cap. 4. lib. 5. cap. 2. lib. 6. cap. 3. quod scilicet introrsus, id est, in ipsa
domo fit, nempe sub tecto. Unde Budæus pro ligneo usurpatum putat, esseque quod
Minutariam, seu Menuiserie, vocamus, cui consentiunt Barbarus et
Philander, qui ad ligneas fenestras referunt ; Bernardinus vero Baldus ad lignea
laquearia, quibus subgrundia ornatus gratia suffiguntur. Intestini operis meminit præterea
Varro lib. 3. de Re rust. cap. 1.