« 2 intragium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 403c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTRAGIUM2
2. INTRAGIUM, Tributum quod dominus percipit ex dote, cum subditus maritat filiam suam. Quando scilicet in proprietate fundi
cujusdam dos constituitur ; nam si in pecunia solvitur, nihil ex ea ad dominum
pertinet. Informatio jurium Curiæ in loco Auseto ann. 1364. ex
Camera Comput. Provinciæ, et in Enumeratione eorumd. jurium ann. 1414 :
Item habet ibi quoddam jus vocatum Intragii, quod quando aliquis maritat filiam, assignando ei proprietatem in dote, dicta Curia percipit denarios xii. pro singula libra, quibus bona hujusmodi appretiantur per communales dicti loci.Anno proxime elapso, ex hoc ipso jure lis oborta est inter Dominum et incolas Augeti. Hi tributum dotis denegabant utpote insolitum, ille exigebat fultus iis ipsis quæ proferimus instrumentis, jusque suum retinuit judicio arbitrorum. Ejusdem juris mentio est in Homagio, quod incolæ castri de Masalgis Galterio de Ulmeto hujus castri domino exhibuerunt ann. 1371. ex Archivis Præsidis :
Promittentes non alienare in solidum vel in parte in manus mortuas nec in personas a jure prohibitas, et dare trezenum in omni casu alienationis, quæ nobis provenerint pro Dote.